Latin
TRACT. I. CAPVT XLII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 215-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAPVT XLII. De Repurgatione aliorum quorundam mineralium, &similium. Post metalla alia quoque mineralia repurgatione exaltari requirunt, cùm nec ipsa in officinis vulgatis ita elaborentur, vt requirit vsus Chymicus. Quae in humore solui possunt, vt sales, alumen, chalcanthum, &calces solubiles, dissoluta ad purissimum filtrantur, &iterum coagulantur, &si solutio coctionem requirit, veluti in saccharo, melle, &c. Spuma exurgens tollitur, subsidens etiam arenosa grauitas, seorsim relinquitur, transfusa puritate. Hic itaque modus congruit etiam succis, resinis, &similibus. Nonnunquam tamen oui candidum adhibetur. Et in hunc modum etiam purgatur sal, cùm adhuc est in muria. Aut enim ouorum albumina inijciuntur, aut sanguis taurinus, vel hircinus, vel vitulinus mistus cum aliqua muriae parte. In coagulando attendere iubet Geberus, vt sal vulgaris Cyprio vel plumbeo vase coaguletur, sal petrae vitreo, sal gemmae terreo vitrato: chalcanthum aliàs, &sal petrae etiam cadis ligneis sinuntur concrescere post depurationem. Sed sunt &peculiares quorundam repurgationes, veluti salammonius, &alij volatiles saepius sublimantur, &tunc fiunt flores essentiales.