# Alchemia Libavii 217-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/217-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/217-2

TRACT. I. CAP. XLIII. De Catalysi depuratorum, seu merorum in sua componentia, & primùm de metallis confusis segregandis. Qvando ipsae substantiae diuersae inter se commistae vnitae ue segregantur, nulla ratione habita externarum impuritatum principali (quanquam vnà esse & harum separatio possit) magisterium catalyseos in mera substantia est. Spectatur in hoc, vt quaelibet pars componens totum per se in sua natura homogenea exeat, segregeturque à reliquis: quod in aliquibus statim fit vltimò, in aliquibus distinctae segregationes ordine se sequuntur vsque ad vltimam. Excellit hîc primùm metallorum confusorum segregatio, deinde eorumdem cum mineralibus compositorum reductio, insuper compactorum distractio, quibus accedit & hydrargyri compositi, aquarum ferinarum, vrinarum, &c. segregatio. Atque haec vnius sunt generis. Alterius sunt, quae in elementa & principia distrahuntur. In metallorum commistorum separatione plures adhibentur operae, vt cementatio, fulminatio, corrosio, descensio &c. Sed non omnes omnino seruant partes. Itaque qui seruatas singulas cupit, operationi competenti studeat. Interdum autem ignobiliores negligimus, quòd non multi sint ad vsum momenti, aut quòd difficilima sit conseruatio, aut non pura segregatio.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
