# Alchemia Libavii 217

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT XLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/217

Resinae liquidae eluuntur saepius aceto vel alia aqua, &c. Euphorbium aceto rosaceo in balneo vaporoso destillato soluitur, filtratur, coagulatur, soluitur iterum aqua rosacea, &c. Vinum defecatur oui candido, vel iniectis silicibus, aut glarea, &c. Inde puritas traducitur. Aquae destillantur, vel coquuntur, & coctae per glaream traiiciuntur mundam, & post quietem à sedimento liberantur. Nonnullis addunt polentam, vel amygdalas amaras, & similia. Acetum quoque etsi filtrando possit repurgari, tamen destillatur quoque, & modò eius phlegma vt appellant, vsurpatur, modò ignium vi è matrice expressus liquor, & rectificatus, prout vsus postulat. Ita & vrinae emundantur. Cineres, & quae sunt huiusmodi, per cribrum traijciuntur, postea per saccum rarum excutiuntur. Quod si salem abstractum vnà volumus, post cribrationem coquimus in multis aquis, spumas tollimus, traijcimus per lintea, siccamus, reuerberamus, terimus, iterumque coquimus, donec perfectè sint purgati. Ex lixiuiis filtratis ad purum redit pars altera, & vocatur alkali. Ita & separantur, & depurantur simul. Est & depuratio concharum fluuiatilium, margariti ferarum, & similium, quibus foris cortex niger adhaeret. Abscedit hic, potestque abradi, si praecoquantur in lixiuio, vel per medium mensem in aceto acri macerentur.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
