# Alchemia Libavii 221

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/221

Itaque non absurdum est separationem talem tentare, sed non sine industria. Si argentum aurum ve minus est in plumbo, quàm vt sumtus ferat magnos, exaltatio vulgò negligitur. At Docimastae & Chymici in paruis massis nihil intentatum linquunt.) Plumbum album à nigro segregatur per excoctionem cum fluxibus certis: vel cementum lene. Constantius enim est album nigro. "Aurum cum ferro excoquitur quidem ad purum, sed cum ferri interitu," (inquit Fachsius). Id autem fit cum plumbo & fulminatione, sine fluxibus. Argentum autem à ferro separatur, si par limatura & stibium in catino clauso ante folles in regulum excoquantur. Regulus cum pari plumbo fulminatur, & relinquitur argentum. (Quaestio est an non plumbum ex ferro ita assumere possit aurum, sicut ex cupro, vt postea in furno segregatorio illo relicto descenderet? Negatur misceri ferro aliud metallum, quia in ferreis sartaginibus monetariorum in quibus alia metalla liquefiunt, ipsum maneat integrum, & ferri frustum plumbo liquato iniectum, non funditur. At cum fluxibus ferrum erat prius eliquandum, deinde plumbum immiscendum. Elimatum quoque facilius fluit, &c. In parua quantitate Chymici suas fortes vsurpauerint, & calcem Martis reduxerint, si non in ferrum, at in cuprum, vt in Hungaria, &c.) Mistura cupri & ferri admodum est contumax. Aut interit alterum, aut damnum sentit. Vastis enim ignibus excoquuntur. Tentetur cementum, & aqua fortis. Ferro manente cuprum corrosum reducatur. Vtuntur & amalgamate hydrargyri, in quem cuprum facilius intrat quàm ferrum, si tenuis sit limatura.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
