Latin
CAPVT XIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 23
Unproofread scanNot analysed yet
Oleis exprimendis inseruiunt prela cum cochleis suis &excipulis: item laminae ferreae, marmoreae tabulae, integrae vel crematae, pro variis vsibus. Quidam forcipes expressorias habent cum capsula, quales sunt eae, in quibus fundunt glandes tormentarias. Pars tamen altera debet esse tribus foraminibus peruia. Veniunt in vsum &gryphes, quibus vasa retineantur. Praeterea canales refrigeratorij rectà per dolium frigidae transeuntes, &alij cum multiplici gyro, quos serpentinos nominant: quorum dispositio artificiosa in spiritu vini destillando est varia: veluti ab operculo vesicae aheneae sursum tendit canalis: inde reuocatur in anfractus angulosos, committiturque vesicae aeneae à latere impositae tripodi. Ex huius summo alij canales exeunt, eodem flexu, qui à summo reducti per duplex dolium, seu duas cupas, in receptaculum infiguntur: ita pyragrae, palae vtrinque reductae ad prunas efferendas è fornacibus: folles, ventilabra, pistilla, mortaria lignea, lapidea, metallica, &c. Spongiae, stuppae, fila ferrata, circuli ferrei vel plumbei cum brachiis, mallei, incudes, limae, radulae, spicilla, scalpra, scopae ferreae, dioptrae ad ignis vim arcendam, vesicae pellucidae naribus &oculis praetendendae, ne laesio fiat à spiritibus acribus &venenatis: &similia plurima, quae in vnoquoque opificio magister excogitare potest solerter. Huc vsque de Ergalia.