# Alchemia Libavii 231

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ELEMENTA GEMMARVM ET LAPIDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/231

Videtur etiam operosior res quàm vtilior, multisque aliis artificiis inferior. Alius modus: Quae fixam consistentiam habent, calcinantur cum sale petr. Calces sublimantur cum sale ammonio, repetitis vicibus donec iusta sit copia. Sublimatum soluitur deliquio. E solutione extrahuntur ordine elementa agnoscenda coloribus suis. Adhibetur autem ignis per gradus, fitque destillatio primùm in alembico, postea in retorta. ELEMENTA PLANTARVM, CARNIVM & similium. Duo sunt hi potissimum processus: I. Rem herbaceam, carneam, vel similem, si succulenta est, cum suo succo, si non, cum vino aut alio liquore, tusam, putrefacito ad suum terminum. Destilla in balneo, & exibit elementum aqueum, seu phlegma. Feces tunde, affusoque iterum phlegmate quantum satis, macera vase clauso per septendium. Destilla per cineres, & ascendit liquor aureus, in quo est aer & aqua. Separa in balneo, & aqua exeunte, remanebit aer instar olei aurei. Caput mortuum tere, & affunde quatuor partes phlegmatis. Digere per dies septem, destilla igni fortiori, exibit primùm phlegma, postea liquor rubeus, qui est ignis, quae si vno recipiente excepisti, separa in balneo: Terra nigra manet in vesica, seu cucurbita, & vocatur caput mortuum, quod poteris purificare à sordibus. Elementa singula ita elicita rectificantur septies, propeque accedunt ad quintam essentiam circulando. II. Recentia tundantur, & succus exprimatur, si non recentia, macerentur in aliquo liquore: exprimantur, expressum coquatur ad mellis crassitiem. Hic succus in balneo destillatur, & exit phlegma, quo cessante, vas transfertur in cineres, oleumque aereum exugitur. Fortiori demum igni mutato receptaculo prodit ignis, terra manet. Rectificatur quoduis illorum destillatione sua: terra repurgatur. Hic modus assumit extracta rudia, quae aliâs inter essentias solent referri. Sed tamen praxis est magistralis. Nonnulli ex his vna eademque opera quatuor in vno vase conficiunt. Res continetur in matula rectè in catino collocata. Eius collo adaptatur alembicus cum rostro recto. Hoc inseritur vitro amplo tribus aliis lateribus rostrato, seu fistulato, ita vt vnicuique suum recipiens adaptetur. Aqua deorsum cadit. Aër pellitur ad latus è regione rostri alembici. Ignis ascendit, & reflexo vase excipitur. Alij alia fingunt vasa.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
