Latin
TRACT. I. CAP. L
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 233-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAP. L. De Magisterio principiorum. Praeter separationem mistorum in elementa, alia quaedam est in PRINCIPIA, ideo inuenta vt potissimae mistorum vires exactius cognoscerentur, in qua nempe parte latitarent magis, quaeque &quomodo possent ad vsum transferri. Ita hîc conspicitur etiam materia patiens prima, caussa informans, &procreans, seu primum motum in quouis genere suppeditans. Magisterium principiorum est cùm principiatum compositum in principia resoluitur denuò. Principia verò sunt quibus primis res in quolibet mistorum genere est facta, quae quia insunt, etiam certam materiam sibi substratam habent, in qua vigeant, &cum qua educi possint. Mani[M] Paracelsus Sulphur est rerum siccarum liquor humidarum, sal coagulat vtrumque. Item: humidum est liquor, quod ardet, sulphur quod remanet post vstionem, sal. Item, sal est vitae necisque balsamus. [/M] Manifestum ex definitione est alia haec principia esse ab Aristotelis, &non prima omnium intelligi, sed in quouis genere prima, quanquam illis sint analogia.