# Alchemia Libavii 234

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/234

Principiorum autem vires tum in elementaribus partibus, tum coelesti fundantur. Itaque quodammodo & haec ad elementa accedunt, quodammodo ad essentias. Vox compositionis hic non materialiter tantum sed & formaliter, & effectinè acccipitur: concurrit enim materialis compositio propter principiorum virtutes. Ipsa tamen non materiatenus omnia intelliguntur, vt patebit. Principia sunt tria: Mercurius, sal, & sulphur. Mercurius est principium materiale, vaporosum, naturae aquae, subiectum nimirum generationis, cui per vim formantem imprimitur forma, & absolutio adest. Sal est principium terreum cum virtute terminante coagulanteque, & sic etiam conseruante. Itaque & proximum est materiae, & facilè cum ea conspirat. Sulphur est principium formatiuum, aereum partim, partim etiam igneum, & aethere ae naturae particeps, per quod virtus, & vita inest rebus. Quare & balsamus naturae appellatur. Ita sal terminator est sulphur informator vim plasticam habens, Mercurius vapor vnctuosus est, qui ab illis patitur. Formam essentialem Chymici relinquunt Physicis considerandam. Alij ista principia ita describunt: Quaeuis viua, mobilis & spirituosa species, quae in halitum attenuari potest, est mercurius: sicca, conseruans, & acuens est sal: vrens calida, & purissima est sulphur. Notabis hic peculiarem significationem vocis Mercurius, quam non potes conuertere cum hydrargyro, vt alias. Ita vita hic non est illa Galenica aut Aristotelica, sed Chymica, quae respicit crasin, vnde sunt facultates & vires. Paracelso non rarò crocus & oleum, & balsamus, &c. Quod his formis educatur principium vitae, seu sulphur, &c. Quanquam ei & sal nomine balsami nuncupetur in Chirurgia magna quin & liquor mercurialis lib. 5. partis 3. Chirurgia magna quod ei familiare sit delirare. Sic aliud est sulphur hoc, aliud sulphur vulgi, atque etiam in alijs artis partibus, quanquam illi qui disciplinae morem ignorant, hanc diligentiam rideant, non concedentes Chymicis, quod vulgatae officinae. Quanquam autem ista principia secundum artem è misto segregata, sint summè in suo genere exaltata: tamen nomina nonnunquam accommodantur etiam ijs quae istis sunt cognata, sicut & vicissim accipiunt ab alijs, veluti mercurius phlegma vocatur, sal, terra, vel nomine essentiali, alkali, sulphur, oleum, crocus, anima, tota natura (sed alienius). Principia haec singula vicissim distribuuntur in mineralia, vegetalia, & animalia, secundum classes mistorum, quia ex illis segregantur. Sunt tamen illarum rerum quaedam magis mercuriales, quaedam saliares, quaedam sulphureae magis, ita vt aliquando admodum paucum sulphur inuenias & sic de aliis. Segregantur plaerumque vna praxi. Itaque & coniunguntur; priores sunt mineralium, & in his metallorum. (Notandum est quod non rarò praetereamus principium salis, interdum & sulphuris, tantumque contendamus ad hydrargyrum; interdum verò etiam potius sulphur petamus, propter diuersas circumstantias.)

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
