# Alchemia Libavii 235

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, DE PRINCIPIIS METALLORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/235

DE PRINCIPIIS METALLORVM. In metallis artifices mercurium & sulphur potissimum indagarunt, nonnunquam & solum mercurium: salem rarius. (Vnde & Paracelsus putauit veteribus eum fuisse ignotum. Qui hunc sequuntur pro sale metallico habent vel calcem resolubilem, sed falsò; vel salsam concretionem quae ex menstruo metallorum solutorum seu separatorum colligitur, sed fallaciter: cum ille sal potius sit spirituum soluentium, quàm metallorum solutorum, exceptis venis cum quibus est nitrum plarumque, &c.) Non adest autem ita corporaliter, sed spiritualius, & inuenitur in metallorum crocis & chalcantho. Principia solis vel lunae: (in quorum praxi & reliqua locum habent secundum analogian. ) Sol vel luna respergatur aqua mercuriali; (quam aliqui etiam in puluerem coagulant, & hoc vtuntur eodem modo.) calore admoto discedit in sulphur & mercurium. Sal se miscere creditur menstruo, vnde reducunt. Paracelsus ita: Aquae mercurialis vnciae octo. Impone laminarum solis vel lunae sescunciam. In vitro clauso loca ad digestionem cinerum calidorum per horas octo: vel in mensa ad solis radios è speculo reflexos. Videbis corpus in subtilem vaporem abijsse, qui est mercurius, innatante sulphure. Vbi solutum totum est, segrega aquam destillando. (Picus ait: "Vidi ego non semel minus decima parte horae disijci metallum, sic vt sulphur alta petiuerit, mercurius specie hydrargyri, ima; quod ipsum & Paracelsus se vidisse testatur, & quidam amicus noster, Penotus, cum haec scriberemus, policebatur tractatum de aquis eiusmodi mercurialibus, quem vbi editus fuerit, poterunt consulere rerum chymicarum studiosi.") Penotus ex nobili quodam talem ponit praxin, nominatim ad aurum. que salis nitri partes duas, vitrioli ad flauedinem calcinati partem vnam. [S] Recipe [/S] inde aquam fortem. Ad huius libram vnam adde salis ammoniaci vncias quatuor, vt in illa soluatur fiatque aqua regis. Sal ammoniacus autem prius sit per salem communem fusum sublimatus, vt aurum eò citius aggrediatur, & soluat. In hac regis aqua solue auri quantum placet. Postea aquam abstrahe ad medietatem vsque, & sine vas refrigescere cum materia. Ita fient crystalli. Adde crystallis parem quantitatem salis communis fusi, & contere. Affunde aquam regiam nouam, & extrahe iterum, quò saepius, eò melius, donec aqua debilis fiat, & suas vires amittat. Tunc abstrahe totam aquam ad siccitatem vsque. Deinde affunde quintae essentiae vini, quae ex tartaro calcinato rubedinem extraxit, quantum satis.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
