Latin
DE PRINCIPIIS METALLORVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 237
Unproofread scanNot analysed yet
Quiescat ita puls, donec ascendat sulphur nigrum, quod elutione massae in pura aqua facilè abscedit, &fundo conchae leuis insidet, à quo affusa aqua, vbi siccatum est, facilè colligitur cum penna. Porrò quia non semel euocatur totum, repetendus labor saepius est. Acetum illud tandem per corium agitur, estque mercurius duplatus. Vix poteris totum exhaurire. Cohaeret enim compages arctissimè. Vide ergò quando velis cessare. Si calcinatum prius aurum fuerit, diuersis modis saepius, facilius soluitur. Nonnunquam loco illius sulphuris, tinctura extrahitur, &residuum album corpus vertitur in mercurium per digestiones in aqua salis tartari, acetoque è mulsa adiecto sale &per destillationem vnito. Sed haec non est vera separatio: cum illa tinctura nihil sit aliud quàm auri nucleus, &adhuc aurum in sua substantia. Non negem tamen per tincturam faciliorem ad sulphur viam esse. Nonnulli sulphur auri ita parant: Ex salis ammonij &petrae paribus destilletur spiritus fortis. In hoc solue aurum per antimonium repurgatum, &in laminas extensum, id quod fieri solet octiduana in fimo calente mora. Solutionem destilla per alembicum igni leni seu mediocri, ne aurum ascendat. Cum rubra gutta apparet, ignem amolire. Liquamen in fundo erit, quod in cella solues in liquorem ex quo existunt crystalli in concha vitrea. Affunde aquam prius destillatam. Digere &destilla per arenam. Sulphur salis exit per alembicum. (Ita destruendum hic est aurum vt planè formam suam amittat, sitque sulphur irreductile in aurum, sicut &mercurius, nisi reductio fiat per transmutationem mercurialem. Hoc itaque attendendum est, &per analogiam reductionis cinabaris eò veniendum. Fixa autem requirunt longè fortiora, quàm non fixa, &dispiciendae sympathiae, &c.) Porrò solent metalla &in crocum deduci. Crocus coquitur aqua pluuia. "Sulphur," inquit Paracelsus, "ascendit, &abstrahitur cum penna, vel cochleari." Aqua facto sedimento effunditur, &coagulatur in salem. Sedimentum soluitur in mercurium per sublimationem cum sale ammon. vt suprà. Mercurius solis facere traditur ad lepram &eleph. item Gallicam cum epileps. Hydrargyrus lunae commendatur ad Gallicam cum catharris. Mercurius martis ad Gallicam cum ictero. Mercuris Veneris ad Gallicam cum gonorrhaea. (Non conueniunt haec principia cum his quae alijs eliciuntur modis. Et ex aqua alias chalcanthum conficitur. Dura res erit ex croco mercurium facere.) "De merc. plumbi peculiariter etiam ita praecipiunt: laminas plumbi tenues sterne cum sal. com. in vitro. Tege optime, &sepeli sub terra per dies 9. Inuenitur mercurius," inquit Fallop.