# Alchemia Libavii 238

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, DE PRINCIPIIS METALLORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/238

Sal & sulphur hic praetereuntur, possunt tamen ex reliquijs peti. Vel: Plumbi granulati libras duas, salis tartari, salis communis, antimonij singulas vncias. Contunde & misce poneque in retorta loricata cum receptaculo amplo ad dimidium lymphato. Da ignem lenem per horas duas. Postea auge vt vas excandescat, itaque vrge per horas quatuor, & exibit hydrargyrus in receptaculum; ex libra scilicet vna, vncia vna, vel amplius. Quod collo haeret, commotione vasis excute. Porta. (Hac via extractionis est. Sed facilè potest accommodari ad principiorum segregationem, habita ratione sulphuris quoque & salis, & vt plus exeat hydrargyri: veluti ex hoc: particularum plumbi lib. 10. salis petrae, calcis tartari singul. lib. ponantur in olla vitrata, affusoque spiritu vini optimo locentur ad vaporarium calidissimum per sex dies; dicuntur inueniri septem librae hydrargyri.) Hic mercurius, sal & sulphur nonnunquam ex vena diuite colliguntur, & quidem potius cum in excoctis metallis potissima vis salium & sulphuris, quae in spiritu erat, absumta sit. Ita verò conficiuntur ex vena Saturni: Galaenam redige in crystallos. Adde his parem salem ammoniacum. In vitro locatis affunde acetum radicatum ad duos digitos. Putrefac in fimo per dies quindecim, donec purpurisset materia repraesentans pulticulae consistentiam. Adde farinam frumentaceam: forma globulos, quos exicca. Cape cucurbitam, vel ollam, & pone in eo stratum ex cinere sarmentitio cribrato & calce: super hoc stratum globulorum loca, idque vicissim donec tertia pars sit impleta. Reliquas duas musco sicco infarci. Hanc cucurbitam inuersam pone super alia, quae tertia sui parte frigidam contineat. Destilla ita per descensum per gradus ignis. Mercurius cum sulphure in vas subiectum rorabit. Separa vtrumque artificiosa sublimatione. Sal ex phlegmate coagulatur cum quo crystalli sunt facti. (Interdum crystallos venae plumbariae terunt cum sale ammonio: sublimant, sublimatum coquunt in aqua dulci, voluntque in hydrargyrum abire. Alij parant cum aqua boracis, aqua forti, oleo rubro vitrioli perfusi aceto stillatitio, &c.) Mercurius stanni ex sua vena: Fit aqua fortis ex aere vsto, aerugine, sale communi, arsenico albo, vitriolo, sulphure, calce viua, tartaro loto, cinere saligno, ad aequales commistis, destillatione cauta adhibitis cohobijs. In hâc locataminera stanni loco humido, intra tres menses dicitur abire in hydrargyrum, cuius vsus ad transmutationes. Aliàs calx stanni per sulphur facta, soluitur aqua regia. Aqua destillatur, affusaque alia digeritur per dies viginti ad calorem leuem. Destillatur. Calx affuso aceto vini stillatitio maceratur per dies viginti. Abluatur benè & soluatur. Inueniuntur grana arenosa, quae in pixide lignea adiecto aceto saleque citò teruntur & agitantur vt coëat mercurius. Hic tandem colatur, abluitur, & siccatur. Metallorum rationem sequitur & stibium. Destillatur ex eo aqua fortiter. Hanc coagulant in salem. Caput mortuum sublimant in quartum alembicum, & inuenitur sulphur inflammatile. Regulus soluitur in hydrargyrum per tartari spiritum, more auri.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
