Latin
DE PRINCIPIIS METALLORVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 239
Unproofread scanNot analysed yet
(In hoc principia sunt euidentiora, vt &in venis metallorum.) Principia vitrioli: Destilla spiritum fortiter. Abstrahe phlegma: quod est pro mercuriali principio. Salem quaere in capite mortuo. Spiritum cum aqua ardente digere &destilla saepius, quousque exeat dulcedo, quae est pars sulphurea, quae etiam sua sponte enatat ad superficiem diuturna maceratione. Spiritus coagulatus praebet partem mercurialem &salem. Talis processus est &in tartaro, &similibus. Iubent coquere vitriolum in aqua. Sulphur innatans specie pinguedinis abstrahitur. (Salem vitrioli Zvingerus etiam nominat eum, qui ex capite mortuo spiritus destillati exit. )Penotus coquit vitriolum in aqua &imponit ferri laminas, donec rubedine obducantur, qua abrasa reponit illam, colligitque nouam, vsque ad finem. Aliqui sulphur vitriolatum vocant si coctum purgatumque calcinetur, oleo misceatur, iterum calcinetur fortissimo igni, &c. (Hic iam disceditur à natura hydrargyri longiùs, &pro mercurio habetur quod aquae qualitates habet. Sed &tertium principium sal scilicet, cum terra mistum est, salisque naturam habet propinquius quam sal metallorum, quem fortè rectius vitriolum, aut ex hoc alcali appellaueris. Ita &sulphur cum externo congruit magis quàm in metallicis, vbi in excoctis ob fixitatem suam ab externe discedit longius.) Principia lapidum &gemmarum: Redige in calces solubiles. Solue. Destilla lento igni. Exit aquosus humor pro mercurio. Reliquias macera spiritu vini. Destilla spiritum. Refunde, &cohoba saepè. Tandem extrahes sulphur forma olei, quod à menstruo separabis, &in suam formam si placet, coagulabis. Sal in menstruo &capite mortuo inuenitur.