Latin
CAPVT XIIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 24
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam autem pyronomiae magna vis sit in Alchymia, non tamen omnia opera calori igniue debentur, sed quaedam etiam humore alijsque absoluuntur: &est ignis tum actualis, tum potentialis. Porrò vbicunque igniagitur, quatuor gradus in quos distribuitur calor, sunt attendendi, &non ipsi gradus tantum secundum totos, sed &eorum principia, media, fines, sicut eos obseruasse priscos philosophos constat. Aestimantur autem illi non sensibus duntaxat, sed &effectu in rebus ipsis, &iudicio sensibus coniuncto, potissimum verò visui &tactui. Primus gradus est lentissimus, instar teporis ignauiusculi, vocaturque calor balnei mitis, aut fimi, vel digestorius, circulatorius, putrefactorius, resolutorius, &c. Qui ad tactum ita describitur, vt eum digitus hominis teneri semper ferre possit, &cùm habeat suas intensiones &remissiones, nunquam tamen euidentem aut acrem sensum gignere debet. Cùm dicitur balnei calor, communiter quidem intelligitur respectu balnei mariae, sed non ad aquam alligandus est, quae vel feruere potest, attamen primum duntaxat gradum pręstare, si nimirum vasorum dispositiones &media varient. Aliàs si simpliciter aqua sit obseruanda: tepentem intelligas, aut etiam aliquantò calidiorem, quę tamen in vase materiae non exuperet primum gradum, si id inseratur aquae. Ita si vapor duntaxat ad vas materiae admittatur, vel ahenum balnei in catino cinerum locetur. Huius generis est ignis vaporosus philosophorum, qui describitur incubatu gallinae excludentis pullos, aut hominis rectè dispositi natura, (quanquam aliqui etiam determinent ita, vt intra fornacem ferri manus tenera possit, aut plumbum liquatum in suo fluore retineri, qui modus, nisi ad materiam referatur, maior est quàm pro gradu primo). Is autem plaerumque est talis, qualem suppeditat fornax vaporarij moderatè incensa, aut qualis est catini cinerarij fornaci insistentis, vel huius locati in catino arenario, flamma modesta. Hęc vera est stufa sicca physicorum, vel balneum senis siccum, vt loquuntur: Secundus gradus est intensior, adeò vt iam euidenter feriat tactum, neque tamen vim afferat organo. Eius initia sunt à fine gradus primi, fines autem cùm iam laesionem minatur. Appellant calorem cinerum, quod mediocris ignis sub catino cinerario incensus, talem praebeat: cineres enim ob raritatem, non admodum acrem concipiunt. Sed &hic attendendum est, quod non tam ad cineres, qui etiam valde possunt incalescere, praesertim densè coacti, &arenescentes, quàm ad ipsam gradus huius rationem propriam, sit attendendum. Neque per cineres duntaxat procuratur, sed &arenas, &aliis modis.