# Alchemia Libavii 241

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, DE PRINCIPIIS VEGETALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/241

Oleum in parua cucurbita destillatur, vt edat spiritum phlegmaticum, postea aëreum, in fundo est sulphur crassum, quod & balsamum nominant, in quo proportionalis sal est, extractaque crassitie inuenitur. Respondent autem haec etiam elementis. (Ita proximè accessum est ad essentias, vt non multum intersit siue pro essentijs siue magisterijs illa habeas, cum depurationem nanciscantur debitam. Tota classis principiorum videtur parte metallica magistralis esse, parte vegetali essentialis, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
