Latin
TANTVM DE MAGISTERIO
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 242
Unproofread scanNot analysed yet
CHEMIAE TRACTATVS SECVNDVS DE EXTRACTIS. CAPVT I. De ente primo. CHYMIAE tractatus secundus est de extractis. Extractum est quod è corporea concretione, relicta crassiie elementari extrahitur. Est que hoc quasi medulla &pars nobilissima substantiae totius in elementis producta, &quasi seminata, in quorum quoque sinu conseruata est, &ad nobilitatis suae perfectionem innutrita. Habet quidem radicem quadamtenus ab elementis; vnde &existit familiaritas congenerationis &sustentationis: sed principaliter à vi creantis Dei &per coeli occultos influxus porrò etiam in natura conseruantis dependet. (Non ita factae sunt gemmae, succinum, planta, &c. Vt ex arenis compactis lapis arenarius, sed vnumquodque pro se à benedicente Deo substantiae suae principium, progressum &perfectionem in materia elementari accepit, ne putemus adeò ludicram &puerilem rem esse mistionem naturalem, &c.) Hinc extracta, praesertim nobiliora, aethereae &coelestis naturae dicuntur aemula, beneque praeparata, &dextrè ad salutem humanam adhibita, Deo simul benedicente, multum in re medica possunt. Cum verò etiam ab elementis seu matricibus suis plaeraque quam exactissimè liberentur (nam in aequalis &in his est elaboratio) constat inde quomodo à magisterijs differant cum quibus elementa potius manent (nisi interdum negligatur quiddam, aut inter depurandum secedat) veruntamen exaltantur ad aemulationem extractorum; deinde etiam quantas habeant in celeriter iuuando ob subtilitatem essentiae penetrantem corpora tota, praerogatiuas. Caeterum illa crassities elementaris quae relinquitur, modò corpus nominatur, modò caput mortuum, modò fex, recrementum, elementa, &c. non quod nullas in se penitus habeat vires, sed quòd aut nihil praesentis extracti, aut non magni momenti. Aliàs elaborari, &per se ad aliud quiddam potest.