# Alchemia Libavii 242

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TANTVM DE MAGISTERIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/242

CHEMIAE TRACTATVS SECVNDVS DE EXTRACTIS. CAPVT I. De ente primo. CHYMIAE tractatus secundus est de extractis. Extractum est quod è corporea concretione, relicta crassiie elementari extrahitur. Est que hoc quasi medulla & pars nobilissima substantiae totius in elementis producta, & quasi seminata, in quorum quoque sinu conseruata est, & ad nobilitatis suae perfectionem innutrita. Habet quidem radicem quadamtenus ab elementis; vnde & existit familiaritas congenerationis & sustentationis: sed principaliter à vi creantis Dei & per coeli occultos influxus porrò etiam in natura conseruantis dependet. (Non ita factae sunt gemmae, succinum, planta, &c. Vt ex arenis compactis lapis arenarius, sed vnumquodque pro se à benedicente Deo substantiae suae principium, progressum & perfectionem in materia elementari accepit, ne putemus adeò ludicram & puerilem rem esse mistionem naturalem, &c.) Hinc extracta, praesertim nobiliora, aethereae & coelestis naturae dicuntur aemula, beneque praeparata, & dextrè ad salutem humanam adhibita, Deo simul benedicente, multum in re medica possunt. Cum verò etiam ab elementis seu matricibus suis plaeraque quam exactissimè liberentur (nam in aequalis & in his est elaboratio) constat inde quomodo à magisterijs differant cum quibus elementa potius manent (nisi interdum negligatur quiddam, aut inter depurandum secedat) veruntamen exaltantur ad aemulationem extractorum; deinde etiam quantas habeant in celeriter iuuando ob subtilitatem essentiae penetrantem corpora tota, praerogatiuas. Caeterum illa crassities elementaris quae relinquitur, modò corpus nominatur, modò caput mortuum, modò fex, recrementum, elementa, &c. non quod nullas in se penitus habeat vires, sed quòd aut nihil praesentis extracti, aut non magni momenti. Aliàs elaborari, & per se ad aliud quiddam potest.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
