Latin
PRIMVM ENS METALLORVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 244
Unproofread scanNot analysed yet
PRIMVM ENS METALLORVM. Terram metallicam, mineram ue in qua experientia docuit aliàs nasci metallum, &nasciturum, si relinquatur vsque ad suam maturitatem, coniecturae certae monstrant (veluti si ferruginosam illam Styriae terram aut succum sumeres, vel venam illam bismuthi, quae initiò vana argenti, postea multum generauit) repurga ab adhaerentibus sordibus &alienitate diligenter, studiosè obseruans, num quid venenati adhaereat, aut etiam penitus se insinuauerit (quod etiam in muribus, &muscis, experiri potes. Si enim haec animalia moriantur inde, arsenici, vel cobalti venenati suspicio est). Tritam bene elue per alueolum, aut quo pacto terrae solent lauari. Elutam laeuiga subtiliter, &affuso vini spiritu alcalisato, vel aceto stillatitio, vel salis liquore (prout res &vsus postulauerit) pone in digestionem suam. Vbi combibisse spiritum aliquid entis iudicaueris (quod facilè aestimatur ex colore &consistentia mutatis) transfunde, &adiice nouum, idque repete dum iudicabis radicem puram extractam esse: spiritum extractionis postea coagula in balneo. Coagulum dulci stillaticia ablue, postea etiam aqua rosacea. Exiccatum serua, &est ens primum eius rei, cuius mineram imposuisti. Quidam elaborant amplius, sublimant, aut adiecta caphura per alembicum exigunt, vt acquirat naturam quintae essentiae. Sed non confundendi sunt artificiorum termini. Paracelsus ita: Mineram tritam perfunde quadruplo salis circulati, &vnà digere in fimo per mensem, vt transeat in aquam. Separa purum ab impuro: purum coagula in lapidem. Hunc calcina cum vini spiritu rectificato, seu circulato, calcem solue super marmore, solutionem circula in digestorio. Ita &ex minera mercurij, stibij &similium extrahitur. In omnibus penè mineris inuenies coniunctum chalcanthum, vel nitrum si placet, potes haec seorsim excipere in prima lotione. PRIMVM ENS GEMMARVM. Subtilissimum puluerem minerae gemmarum aceto stillatitio macera, vt quod solubile est, suscipiat. Solutionem transfunde, adiecto ad reliquias aceto nouo, itemque digere, &separa vt antè. Acetum abstrahe: affunde vini spiritum, digere per mensem suum: destilla cum cohobiis, donec exeat per alembicum, vel etiam sublima. Essentiam ita extractam &coagulatam, si placet, solue per deliquium, &circula in mellis consistentiam. Paracelsus nominatim in Smaragdo: Mineram Smaragdi in alcool reductam, calcina per salem solutum, donec albescat, &soluatur. Solutum pone in phiolam, &adhibe ad ignem nudum, vt materia à fundo sublimetur, idque tamdiu, donec spiritualis natura abeat in corpus, &relabatur ad fundum, sicut liquor mellis.