# Alchemia Libavii 245

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, PRIMVM ENS SVLPHVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/245

PRIMVM ENS SVLPHVRIS, & similium. Venam sulphuris macera in sale soluto, & facito vt in aquam secedat quod purum est. Aquam destilla quater, & exit albedo, in qua est primum ens sulphuris, Paracelsicae descriptiones tyronibus sunt valdè obscurae. Si quis assequi nequit, potest hoc modo procedere. Nolumus enim interpretari Paracelsica, ne futilibus hominibus occasionem rixandi demus, quasi autorem non simus assecuti, quem tamen & ipsi alius sic, alius aliter declarant, & nescio quae quisque sibi in illius verbis mysteria quaerat. Venam sulphuris à venenis liberam tere, & elue diligenter. Tritam laeuiga, affunde spiritum vini cum sale tartari exacerbatum: pone ad digestionem ad suum tempus, quo videris colorem & consistentiam vini mutatam: effunde reposito alio, & sic procede vt supra more tincturarum. Abstrahe postea vini spiritum destillando. Ens primum edulcora, si exaltare vis: affunde nouum spiritum, sed non exacerbatum, circula, & destilla aliquoties, donec exeat per alembicum. Exibit facilius cum caphura, &c. PRIMVM ENS HERBARVM. Herbam tusam in pultem include cucurbitae Hermeticè obsignatae: digere in fimo per mensem: ex hoc colloca in arenam item per mensem, separa purum ab impuro per colatorium: purae parti in cucurbita affunde salem solutum. Clausa diligenter digere ad solem per mensem. In fundo liquor erit spissus: sal innatans separatur. Paracelsus. PRIVM ENS ANIMALIVM. Foeturam ranarum, (oua formicarum, oua auicularum, &c.) contunde probè, & succum exprime. Fiat sedimentum per quietem: Aquam modicè effunde. Reliquiis misce salis puri quantum satis (parum) digere per mensem, affunde vini spiritum, beneque moue, & macera: destilla per alembicum cum cohobiis: destillatum coagula. Ita & è sanguine petitur: è vino & pane fit per putrefactiones, expressiones, digestiones, destillationes, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
