Latin
TRACT. II. CAP. II
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 246
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAP. II. De essentia, &primùm de succis extractis. Essentia est extractum simplex, è rebus tota sua natura perfectis productum. Et nominatur essentia ideo, quòd in elementaribus loculamentis nata &comprehensa, totius substantialis misturae pars sit perfecta, matura, &essentiali ratione virtuteque instructa. Potest fieri ex omni mistorum genere, minerali, vegetali, animali, magno cum prouentu. Ridiculae illae contentiones de forma viui &occisi sunt repudiandae. Certum est Chymicum per rhabarbari essentiam non intelligere formam vegetabilem actumque vitalem, qui interit dum moritur, sed essentiam misti, qua certo modo est mistum, &c. Essentia est duplex: succus, &mysterium. Succus est essentia proximè è corpore consistentia chyliformi extracta. Hinc vicinior magisteriis succus est, &nonnihil corpulentiae secum vehit, quin si cum mysterio conferatur, corpus dici poterat, cùm non ita sit elaborata, sed adhuc rudior essentia, &non rarò mysteriorum est materia. Habet secum aliquid humidi, plus minus, pro rerum natura. Id autem cùm sit vaporabile, aut exhalabile, facilè fieri potest, vt succus liquidior paulatim per digestiones inspissetur, aut concrescat: vnde succus concretus vel inspissatus nominatur. In mineralibus &affinibus etiam in alkali sui generis, hoc est, calcem essentialem abit, quod alieno humore sit contemperatus. Si non ad sicitatem cogitur, sed consistentia mellis crassioris relinquitur, solet VISCVS nuncupari, maximè tamen, si ipsae herbae sint tenacis lentoris, qualis est in cotyledone, baccis visci querni. semperuiuio, portulaca, &c. Ex animalibus viscositas gluten dicitur: vt taurinum, ichthyocolla, &c. Nonnunquam idem ex concretis succis recoctis fit, vt vernix, &c. vel solutis, vt aquae gummatae, &c. Paracelso viscus non est extractum peculiare, sed quiuis lentor, veluti cùm in experimentis iubet caseum in viscum praeparari ad excipiendos pulueres. Cum herbis tamen est quaedam extractio. Nam succus vel decoctum sumitur ad lentorem redactum, abiectis crassamentis, &c. Caeterum dum succi inspissantur, solent nonnulli frequentius colari, &adiecto sacharo coagulari cum perspicuitate. Aliquid etiam aluminis interdum additur, facilioris [GR] πῆξευς [/GR] &coloris lucidioris gratia. Talis inspissatio lento fit calore. Succi robustiores, etiam ad spissum coquuntur in ahenis, vel cortinis aut lebetibus cum agitatione assidua, ita tamen vt subsistatur ante siccitatem vltimam. Quod si quid superfluae humiditatis adhuc habent id lentè diuaporare sinitur. Nonnulli non inspissantur, quorum scilicet vsus liquidus est commodior, &coniunctus cum duratione, veluti vinum, &c.