# Alchemia Libavii 247

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAP. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/247

Quod tamen aliquibus in locis, vbi diu durare non potest, vel apricando, vel fumando cogitur. Aliqui aliquatenus duntaxat densantur, vt nihilominus supersit liquor, vt mustum: vnde sapa. Pauci sunt è mineralibus, plurimi ex vegetalibus. Ex animalibus qui extrahuntur, ferè statim vsurpantur, cùm pauci sint durabiles. Omnis denique succus extrahitur mediante liquore siue connato, siue foris adiecto actualiter, vt cùm menstrua adduntur, vel potentialiter, vt cùm vaporantur, vel sepeliuntur in humidis, vel sinuntur tusa in se colliquescere. Modi extractionum sunt varij, & non rarò vnus idemque succus multis potest comparari. Valent in eis comminutio, expressio, maceratio, filtratio, diuaporatio, coagulatio, destillatio, &c. & sunt res simplices vel compositae. Modus succorum primus. Hic fit per vulnerationem viuorum. Sauciatur in plantis potissimum cortex, inde exudat succus mistus parte alimentaria & elementari hamiditate, vehens secum nonnihil balsami iam perfecti. In nonnullis & radix seu praeciditur, seu inciditur. Praeciduntur aliquando & rami: Ita balsamus olim fiebat, & nostris etiamnum temporibus succi multi ita colliguntur, veluti è betulis, palmitibus, nuce Indica, &c. In quo genere telum vulnerans non est vniusmodi. Cortex balsami eburno cultello aperitur, cùm ferrum ferre nequeat, &c. Sinitur autem ille succus vel concrescere circa vulneris locum, appellaturque [GR] δάκρυον [/GR], quod postea auellitur, vel colligitur suppositis, appensis aut alio modo admotis vasculis corneis, argillaceis, lapideis, &c. Pro cuiusque natura. Postea depuratur, ille quidem prius solutus vino, aceto, vel alio congruo, postea innatantibus abiectis, filtratur aliquoties, aut etiam oui candido agitatur, inde soluente aqua reducitur. Qui per se sat liquidus est, non eget accessione, nisi fortè alterationis gratia. In radicibus carneis vastis, peculiare quid fit, scrobe nempe intra ipsas effossa, vt humor in ea commeet, possitque per cochleare exhauriti, aut per lacinias. Ita in raphano maiore, bryonia & similibus coaceruatur. Quidam è cortice exudans interiore subsistit in vesiculis corticis exterioris, vt resina abiegna, qui modus etiam in animali valet, vnde colligitur moschus. Affinis huic modo est collectio succorum in cauitatibus naturalibus fructuum quorundam, qui in medio sui vel perpetuitate naturali locum dant succo, vt melones, citria, &c. Vel abscessum faciunt, quomodo nonnunquam resinas intra pruna, &c. inuenimus.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
