Latin
SVCCVS ELLEBORI NIGRI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 250
Unproofread scanNot analysed yet
SVCCI BACCARVM MYRTI. Baccae nigrae cùm iam flaccescunt, tundantur, &adiecto vino macerentur per mensem suum, iudicio artificis definiendum, post fiat expressio &colatura. Hanc coagula, hoc est, inspissa succum. Si relinques, myrtites vinum habes. Vtere pro libitu quae forma erit congrua. SVCCVS SCYLLAE. Taleolae flaccidae infunduntur aceto acerrimo, perque mensem ad solem ponuntur: post facta expressione mutantur folia in menstruo eodem quoad satis. Relicto aceto, factum est acetum scylliticum. Potes autem etiam abstrahere, &ad siccum coagulare. Peracetum fit etiam extractio guaiaci, sed aqua dulci est rectificandum. Item aceto destillato extrahuntur radices Ari modicè siccae maceratione quatridui in fimo. Corrigitur spiritu vini. Extractum Gratiolae Cratonianum à Ioach. Camerario traditum. Siccae Gratiolae mundae electaeque affunde vini spiritum. Macera, separa à fecibus, per filtrationem cum expressione. Liquori infunde rem nouam, &age vt antè: postea misce cum aqua infusionis Rhabarbari. In balneo aquositatem cum spiritu destilla ad consistentiam tamen adhuc liquidam. Hanc addita pauca mastiche, coque ad spissitudinem, seu diuaporare permitte. EXTRACTVM TVRPETHI. Puluis infunditur vini spiritui ad tres digitos. Maceratur per horas viginti quatuor vase clauso ad teporem. Exprimitur cum colo, &si quid adhuc virium inest fecibus, affunditur spiritus nouus, itemque maceratio instituitur vt ante. Menstrua postea per destillationem abstrahuntur, ita vt in cucurbita fiat destillatio ad mellis consistentiam, postea affunditur aqua destillata, &commiscetur, finiturque in digestione per horas sex. Inde destillatur, &si opus est, odorque spiritus vini non cesserit, repetitur infusio: destillatur vsque ad consistentiam priorem, qua adhuc fluat, possitque à vase separari: plane verò siccatur in concha ad solem. Eiusmodi res quae aliquid secum habent noxae, solent extrahi per menstrua prius correcta, veluti si fieret extractio per aquam cinamomi, vel anisi, &c. Vel spiritum vini cum quo ante extractum erat Zingiber, macis, nux moschata, vel quid simile. Nonnunquam tamen antequam coagulentur penitus, essentiae corrigentium adduntur, vt oleum anisi, macis, cinamomi, &c. Liquor perlarum, calx vel tinctura coraliorum, tinctura croci, &c. Qui modus est in turpetho, is &congruit agarico, sennae ,rhabarbaro, polypodio, mechiocanae, aloë, semini foeniculi, calamo aromatico, galangae, &similibus, menstruo affuso ad tres vel quatuor digitos, &aliquoties mutato donec virtus nulla sit in fecibus ad essentiam praesentem spectans. Talibus extractis solet adijci inter inspissandum aliquis syrupus, &vnà coagulari, vt si extracto succo rhabarbari vel ellebori immisceres syrupum rosatum solutiuum. Nonnullis adijcitur sacharum, &c.