Latin
EXTRACTVM CORTICVM ELLEBORI NIGRI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 254
Unproofread scanNot analysed yet
Possunt autem haec etiam macerando sine coctione extrahi, verùm quia in praesens tempus fiunt, &decoctio maturat macerationem: (nam cum non licet diu expectare, coctio substituitur digestioni, &breui tempore peragit id quod illa longo) itaque plaerumque extrahuntur coquendo. Fiunt eo pacto &vina medicata, &potiones Hippocraticae. Ita ex aqua cum aceto decoquuntur passulae maiores; vel segmenta cydoniorum &similia. Sic cereuisia efficitur. Si elenij radix coquatur in musto vsque ad sapam, nectar fit, quod miscent postea sapae simplici, faciuntque vinum elenites. Ita Arnoldus facit vinum ebuli, cuius baccas in musto coquit ad tertias absumtas. Coctum digerit per noctem, exprimit &in mustum conijcit, cum quo sinit deferuescere, &clarificat oui albo &sale. EXTRACTVM GVAIACI, SARSAE PAriliae, chinae, &c. Guaiacinae scobis efficacis vncia maceratur in vini libra. Si displicet vinum, aqua conueniens sumitur. (Quidam malunt acetum, sed tunc cum extractum est inspissandum. Eluitur autem aceti vis aqua dulci.) Maceratione peracta coquitur, vt pars vna absumatur, duae maneant, si quidem pro potu esse debet; sin ad sudandum, duabus absumtis tertia seruatur. Postea colatur cum expressione. Colatura diuaporari potest ad consistentiam electuarij. Quidam etiam destillant ad siccum. Gummi in fundo colligunt nigrum &amarum mirè olens, quod tractabile est vt cera, soluitur in aquis, vel fingitur in pilulas cum sacharo ad sudandum, quanquam &foris illinatur. Coctio fit in olla vitrata diligenter obstructa ad ignem lenem. Sarsae vncia etiam ferre potest tres libras aquae, chynae optimae item duodecim. Monardes sarsam ita extrahit: selibra sarsae minutim concisę maceratur aqua. Deinde diu in mortario tunditur donec in lentum quendam succum soluatur, quem colant cum expressione &cyathum absorbent. Potest &inspissari.