# Alchemia Libavii 257

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, MODVS OCTAVVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/257

Nam si soluuntur liquore competente, extrahuntur cum placet, & perficitur extractum. Vt: Esula macerata aceto, tusaque incorporatur cum sapa ad consistentiam electuarij. Ita seruatur, cum vti volumus, adiecta aqua fontana extrahimus. Butyrum vel sacharum coquitur in limone grandi excauato. Expresso succo lauantur manus, vt tenerescant. (Huius loci sunt Cardani extractiones per mel, si quidem eae autoritatem merentur. Res tusas in puluerem miscet melli puro, & per sexaginta dies digerit miscetque in vmbra. Mel demum expuit totum quod mistum est in spumam, qua sublata remanet ipsum purum, cum virtute tamen, vt vult, illius.)

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
