Latin
TRACT. II. CAP. III
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 260-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAP. III. De Mysterijs, &primùm de Quinta Essentia. Mysterium est essentia interioris naturae, totius substantiae vires in subtili reconditaque materiae parte vehens. Vnde à succo tantum discedit, quantum succus à corpore; &quia in intimis recessibus materiae corporeae latet, subtilemque admodum habet naturam, mysterium vel arcanum nominari solet. Excipitur autem vel ex ipsis rebus statim pręmissa tamen praeparatione debita, vel etiam ex magisterio interdum, &succo. Est duplex: Quinta essentia, &arcanum specificum.