# Alchemia Libavii 262

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAP. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/262

TRACT. II. CAP. IIII. De quinta essentia mineralium. Qvinta essentia mineralium est, quae ex mineralibus conficitur. Excellunt hîc quintae essentiae metallorum & gemmarum, &c. PRAXIS QUINTAE ESSENTIAE METALLORVM in genere. Metallum potabile per aquam fortem factum via magisterij, spiritu vini optimo perfunditur, digeriturque ad mensem suum in fimo. Post destillatur vsque ad siccum, ita vt aliquid de metallo exeat per alenbicum. Quod in fundo est coagulatum, soluitur denuò in oleositatem, cum qua prior opera repetitur, donec nobilissima pars metalli sit exhausta, & per alembicum ducta, quanquam & totum possit repetito labore elici. Quod extractum est, digere in fimo per mensem, destilla igni lento, & prodit menstruum. Muta receptaculum, & valentiore calore vrge, exitque liquor metallicus ferè bicolor. Pars enim albet, pars colorem sui metalli obtinet: quiescant in recipiente, & Q. essentia ad fundum secedit à parte albida materiali: separa, albam reducere vel in mercurium vel metallum potes. Quintam essentiam in peculiari phiola digere cum spiritu vini, & circula saepius, donec amissa acrimonia, summam tenuitatem adipiscatur. Quod si acredo nondum cesserit, aquam bis destillatam affunde, macera & destilla quoad satis. Metallorum rationem imitantur marcasitae. In alba tamen & bismutho vtraque pars albet: attende ergo vt bene separes. "Nota quintae essentiae est, si proiecta super lamina candente non fumat, sed irrepit." Paracelsus. Aliter fit quinta essentia ex metallorum tincturis & oleis per digestiones in quinta vini essentia, destillationes & circulationes, adeò vt non tantum vinum destilletur inde, sed & essentia metalli exeat denuò aliquoties. Sunt & descriptiones metallicarum essentiarum peculiares, vt: QVINTA ESSENTIA AVRI. Aurum per stibium purgatum, calcina per vaporem plumbi: calcem cum sale ammonio reuerbera vsque ad rubedinem: ablue salem per stillatitiam dulcem. Calcem sicca. Affunde spiritus vini misti cum liquoris resinae abiegnae stillatitij parte decima, quantum sufficit ad eminentiam digiti vnius vel duorum. Digere donec coloretur aqua, & suscipiat tincturam, quam effunde, reposito spiritu alio, quo pacto tincturae solent elici. Solutiones in vnum collectas destilla per retortam cum cohobiis, donec essentia vna exeat. Menstruum separa in balneo leni. Essentiam cum vini quinta essentia circula ad nobilitatem summam.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
