# Alchemia Libavii 264

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, QVINTA ESSENTIA MARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/264

QVINTA ESSENTIA MARTIS. Calx Martis maceratur vrina destillata per mensem, vel etiam aceto indies mouendo. Destillatur phlegma cum cohobiis, donec tandem fortissima flamma exeat rubedo, quae circulatur cum quinta essentia vini rubei. Alij crocum Martis infundunt aceto salso, & innatantem cuticulam colligunt, vocantque quintam essentiam. Sed potius est tinctura, quae transire in essentiam quintam potest elaboratione per vini spiritum, ita vt cum eo per alembicum exigatur & circuletur. QVINTA ESSENTIA STANNI. Calcem Iouis subtilissimam digere in forti vini spiritu per dies triginta sex, vt indurescat instar lapidis. Destilla totum phlegma tertio ignis gradu ter cohobando seu reddendo aquam abstractam calci. Intende postea ignem, quousque sanguineus ros prodeat, quod triduo fit. Primam autem aquam scorsim cape, rubeam item seorsim, quam seruabis nomine quintae essentiae Iouis. QVINTA ESSENTIA PLVMBI. Calcem Saturni macera in aceto stillatitio per biduum in cineribus, & soluetur in acetum tenuis substantia, effunde, reponeque aliud, & sic perge, quoad tota subtilitas est extracta. Coagula acetum collectum in salem. Huic affunde spiritum vini circulatum, aut alcalisatum. Circula per dies aliquot, destilla vt essentia exeat per retortam. Hanc edulcora, & est quinta Saturni essentia, quam & sacharum vocant. Potes & absque egressis per alembicum tantum exaltare circulatione in spiritu vini crebra. Quidam calcem plumbi cum sulphure factam, vel cerussam lotam aqua rosacea, & filtratam soluunt aceto destillato, ponendo in fimum ad dies quadraginta. Phlegma destillant vsque ad olei consistentiam. Aqua refunditur ad caput mortuum, & destillatur secundo ignis gradu, idque repetitur tertiò, donec dulcescat. Tandem igni forti eliciunt essentiam quintam. Andernacus citrinam plumbi calcem in aceto ad duos digitos affuso ebullire sinit. Vbi spumare leuiter ceperit, ab igni remouetur, & subsidere permittit. Acetum modicè defundit in ollam vitratam. Refundit aliud, & procedit vt ante, donec dulcedo sit extracta. Acetum coagulat in balneo, ita vt inde existat purpurea materia, quam coquit aqua pluuia destillata, quoad albam spumam attollat, quam semper segregat, seruatque, donec cesset. Reliqua negligit, spumam colat, affuso vini spiritu digerit in balneo, spiritum separat. Albedinem soluit aqua forti, destillat, refundit aliam ter vel quater. Tandem edulcorat per aquam pluuialem sexies mistam & abstractam. Haec essentia soluitur in liquorem. Potest etiam per alembicum exigi.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
