# Alchemia Libavii 27

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/27

Si item tegula humilis, & tenuis est, & latè excisa, quanquam fornax per se rectè est disposita, nec excedit modum calefaciendo; tamen per illam tegulam calor iusto maior suppeditatur. Si fornax amplior est quàm pro opere, ne nimium aëris admitte, sed spiracula, vt res postulat obstrue, atque ita aestus inhibetur. Fornacula spaciosior, ampliorem requirit tegulam, eamque aut non excisam, aut parum. Nam & hoc modo calor nimius prohibetur. Si specimina imposuisti fornaculae, eaque aestuosior est iusto, obstrue orificium in summo, ita tamen ne suffocetur massula in crusibulo: occlude & inferius ostiolum, & sic mitigatur calor. Aëre Austrino vel pluuio, fornacula legitimè cale fieri non potest, perinde vt & in aestibus magnis. Ignis enim ab externo calore debilitatur. Ita si in camino vbi fornacula est, focus incenditur, internus calor dissipatur, vt opus frigeat. Cum prunarum frustula exigua eaque multa fornaculae infunduntur, ignis suffocatur: optima sunt frusta dimidium ouum aequantia, eaque pura. Si itaque instructus es fornacula benè disposita, tegulam aptam, & prunas decentes adhibens opus procedit optimè. Si vis vt aestuet fornacula, ignemque validum dare, affunde prunas instas (vt praedictum est) easque solas, sine admistis paruis. Pone & prunam magnam in superioris ostioli introitu; inferius ostium aperi, prunas paruas cum cineribus per pyragram à tegula remoue, & à pauimento eius, vt succedant prunae iustae magnitudinis, quas sine in pauimento illo persistere. Ita puram flammam & feruidam praestabit fornax. Quod si feruentiorem desideras: officinae in qua est fornacula, omnes fenestras, valuas & ianuas claudem, ea tantum aperta vnde incidit aura: ita subit aër, cumque nullum inueniat exitum praeter fumarium, ferit fornaculam, itaque peruadit, vt saepè perstrepet tanquam follibus agitaretur ignis. Sic est feruentissima. Si paulatim minuere calorem cupis, subtrahe prunam quam posueras in ostiolo superiore. Postea impone operculum summo orificio, ita tamen vt maneat rima transuersi digiti. Inde ostiolum inferius claude; & sic obseruabis multum decessisse de caloris prioris intensione. Quod si frigidiorem expetis, lamellam semicircularem oppone posteriori parti tegulae: applica & laterales valuas lateralibus hiatibus. Inde occlude superius

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
