# Alchemia Libavii 276

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAP. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/276

TRACT. II. CAP. VIII. De Tinctura aperta. Tinctura est duplex: Aperta & producta. Aperta est, quae in superficie sponte naturae se conspiciendam offert: qualis est frequens in mineralibus & vegetalibus. TINCTVRA AVRI APERTA. Aurum foliatum, vel in scobem adductum, aut calcinatum per hydrargyrum, digere in aqua regia ad tres digitos. Coloratam deple, refusa alia vsque ad album corpus. Depletiones coagula vsque ad oleositatem, quam praecipita cum vini spiritu circulando, saepiusque inde destillando. Et habes tincturam citrinam. Loco aquae regiae vulgarem fortem accipe, exasperatam sale amoniaco puro, vel aquam mellis. TINCTVRA AVRI EXALTATA EX PAracelsi Chirurgiae magnae Aurum per stibium repurgatum, malleoque in laminas vel folia extensum calcina per aquam salis gemmae, seu potius spiritum eius. Calcem elue diligenter per aquam dulcem, donec salsedo nulla percipiatur, sit autem instar alcoolis subtilissimi. Huic affunde spiritum vini ad palmi altitudinem. Obstrue vitrum optimè, ne quid expiret, & pone in balneo per mensem. Color intrabit spiritum remanente puluere albo. Spiritum à tinctura separa per destillationem, & restat in fundo. Funde hanc, & mutabitur in aquam metallicam. Huius spiritus diuaporentur iuxta artem. In fundo erit liquor optatus. Hunc immitte in retortam iustae magnitudinis, & gradua quinquies, hoc est, bis, quater, &c. Fiet commodissimè per eleuationem quae valde attenuat. Praeceptio obscura est. Alias ita est: Tinctura cum sale amm. sublimetur (quinquies.) inde soluatur per deliquium, solutio cum spiritu vini circuletur aliquoties, deinde destilletur vt exeat per retortam item saepius: tandem spiritu separato liquor optatus restat. Illi numeri, bis, quater, &c. Videntur signare, quod bis sit sublimanda, & quater circulanda cum spiritu vini, vt tandem sequatur ex retorta. Hoc facto labor restat nullus, nisi separatio à spiritu vini, &c Tinctura lunae alba fit per destillationem, & vocatur tunc etiam oleum aut quinta essentia, soluitur aqua forti, destillatur per dies 12. ad calcem, calx reuerberatur, laeuigatur in marmore, & eluitur, siccatae affunditur acetum camphoratum, digeritur, destillatur primo aqua, post in receptaculum mutatum decurrit albus spiritus, qui colligitur & rectificatur.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
