Latin
ALCHEMIAE LIB. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 28
Unproofread scanNot analysed yet
Sin adhuc frigidior est, petisque aestuosiorem, operculum in summo totum adime, &pro valuula in superiore ostiolo substitue prunam vnam atque alteram, &sic pedetentim efferuescit denuò fornax. Si tandem planè feruentem poscis, tolle &inferioris ostioli ianuam. Atque ita aestuosa fieri potest. Cum ignis in tenebroso loco rectius agnosci &iudicari possit, quàm in luminoso, velamenta nigra fenestris debent appendi. Haec dicta sufficiant ad caloris modum in fornarcula cognoscendum. Adhuc Fachsius. Et haec generaliter inseruiunt Encheriae. CAPVT XV. De operationibus proparasceuasticis, &aliâs quouis modo seruientibus encheresi. Operationes manuariae sunt duae: elaboratio &exaltatio. His omne opus chymicum perficitur primum. Sunt tamen tum quaedam symbolicae, tum etiam è generalibus naturae accersitae, quibus ad benè operandum indigemus seruiliter. Symbolica est probatio, qua quid in re sit, spectamus, eiusque praestantiam &veritatem ab improbo &spurio dignoscimus. Est autem non vnius operationis nomen, sed concursu plurium constat, &accersit non rarò etiam physicorum generalia, medica, oeconomica &c. Quanquam excellat ea quae est metallicorum, monetariorum, aurificum, &eorum qui ferinas aquas, vrinam aliosque examinant liquores. Eiusmodi est &reductio, qua res mutata pristinae restituitur formae, estque item communis pluribus operationibus. Proparasceuastica est mundificatio, quà rem à sordibus &corruptis, aut parum virtutis habentibus repurgamus, vt quod praestantissimum est tantum ad chymiam admittatur. Est &fractio, concisio, tritio, molitio, limatura, extensio, dilatatio per malleum: est elixatio, vstio, tostio, ignitio, ignitorum extinctio, arefactio in vmbra, vel ad solem, vel intra chartas, &c. Aspersio, refrigeratio, subactio, commistio, lotio, infumatio, illitus, expolitio, densatio, excretio per cribrum, versio, obliquatio, correctio, &similes operae multae, quae proprijs praecentis in chymia quidem non instruuntur, ei tamen adiumentum praebent, ne essentia quam operando quęrimus, aliquid capiat detrimenti, aut eò facilius protrahatur. Et requiritur in aliquibus non tam industria, quàm diligentia &animaduersio, veluti cum aquis alienis remque perdentibus nihil est lauandum, cum siccando, vrendoque modus non excedendus &c. Huius loci est electio quoque temporum ®ionum naturalis (non vana illa astrologorum, &magica superstitiosorum hominum) vt quodque chymicè tractandum eligatur tunc temporis &aetatis, ex eaque regione, qua nascitur optimum, estque in vigore summo. Neque verò haec tantum operationibus succurrunt &ministrant, sed &singulae inter se sibi mutuas operas praestant, &famulatur altera alteri, aut etiam in alterius locum succeditidem productura.