Latin
TINCTVRA SANTALI RVBEI, GVAIACI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 280
Unproofread scanNot analysed yet
Tinctura subsidens eximitur, Vocatur Laca ab Alexio. VIRIDIS TINCTVRA RORIS MARINI. Extrahitur per vini spiritum repetitis affusionibus de more, ex foliis. TRACT. II. CAP. IX. De Tinctura producta. Tinctura producta est, quae à centro ad superficiem producitur &extrahitur. In plaerisque enim alius in occulto recessu color virtusque est, quod aliàs dicunt in potentia esse, vnde per exaltationum modos est producendus, antequam extrahatur. Nobilissimae hîc sunt tincturae metallorum, quaedam etiam in vegetalium censu reperiuntur. AVRI TINCTVRA PRODVCTA, COLORIS rubei instar Rubini. Multis haec fit modis. Vnus est per cementationem. Recipe farinae laterum subtilissimae &siccissimae q. s. Salem vulgi purificatum per solutiones filtrationes, coagulationes, &postea fusum pulueratumque: Adde vitriolum solutum in vini rubri aceto destillato, coagulatum, &in colcotar redactum, insuper misce aeruginem solutam aceto stillatitio filtratam, coagulatam &vstam: tandem salem ammonium solutum per acetum vini rubri non destillatum, filtratum, &coagulatum. Coge haec in massam cementi cum vini aceto, in quo sal ammonius erat solutus. Cape &aurum, &confunde cum cupro, vt moris est. Extende in lamellas quas macera aceto vini per horas viginti quatuor. Has postea vicissim in cementatorio sterne cum cemento praescripto, &repete laborem septies. Tandem in puluerem redige aurum, quem subtilissimè laeuigatum extrahe cum spiritu vini exasperato sen alcalisato. Coloratus spiritus effunditur refuso alio, more vsitato; donec tinctura sit elicita. Haec diffluit in liquorem, potestque etiam argentum tingere. Alius modus: Aurum cementatum calcina cum aqua salis, calcem reuerbera cum sale, elue ab omni acrimonia per aquam dulcem stillatitiam, affunde spiritum vini alcalisatum. Stent in maceratione fimi per mensem, quousque tingatur, &c. Tincturam coagula.