Latin
TINCTVRA PHYSICORVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 282
Unproofread scanNot analysed yet
In vitris diuersis adiecta aqua Mercuriali, denuò coquuntur, donec è nigro per pauoniam caudam illa pars citrinescat, &vltimò summam acquirat rubedinem, haec verò albedinem illustrissimi argenti sortiatur. Ita absoluta est tinctura electri processu vero, sed ingenioso. Etiam alba tinctura, vlteriore coctione citrinescit, rubescitque: Itaque si fermento rubeo destitueris, potes vti compendio fermenti albi, &sic sumtibus parcere: sed tamen spes est prolixior. Haec res quidem tota tinctura appellatur: veruntamen vini quinta essentia extrahi potest instar croci, vt fiat pellucidissima, &rubino clarior. Hanc operationem confirmant omnes philosophi, quicunque vnquam de tinctura Physicorum scripserunt: inprimis autem, quos Rosarius Philosophorum &Turba enumerant. Item Arnoldus, Bernhardus, praesertim in epistola ad Medicum, &c. Thomas de Aquino ad Reinaldum, Lullius Alanus, Richardus, Iohan Dee, Paracelsus, &plures alij, qui licet ambagibus verborum, &alijs atque alijs vocibus vtantur, rem tamen signant eandem. Vide &tabulam Smaragdinam Hermetis, &Gebrum in medicina tertij ordinis, quanquam eam non vno in loco descripserit, propterea quia eius elaboratio pertinet ad capita plura inter se distincta. Nuper etiam Penotus edidit axiomata Riplei, &canones, qui item continent medullam artis. Vsus huius tincturae est ad medicinam, &ad transmutationem, cuius apparatus suo loco describitur: Debet tamen prius praeparari ad ingressum, &multiplicari.