# Alchemia Libavii 282

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TINCTVRA PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/282

In vitris diuersis adiecta aqua Mercuriali, denuò coquuntur, donec è nigro per pauoniam caudam illa pars citrinescat, & vltimò summam acquirat rubedinem, haec verò albedinem illustrissimi argenti sortiatur. Ita absoluta est tinctura electri processu vero, sed ingenioso. Etiam alba tinctura, vlteriore coctione citrinescit, rubescitque: Itaque si fermento rubeo destitueris, potes vti compendio fermenti albi, & sic sumtibus parcere: sed tamen spes est prolixior. Haec res quidem tota tinctura appellatur: veruntamen vini quinta essentia extrahi potest instar croci, vt fiat pellucidissima, & rubino clarior. Hanc operationem confirmant omnes philosophi, quicunque vnquam de tinctura Physicorum scripserunt: inprimis autem, quos Rosarius Philosophorum & Turba enumerant. Item Arnoldus, Bernhardus, praesertim in epistola ad Medicum, &c. Thomas de Aquino ad Reinaldum, Lullius Alanus, Richardus, Iohan Dee, Paracelsus, & plures alij, qui licet ambagibus verborum, & alijs atque alijs vocibus vtantur, rem tamen signant eandem. Vide & tabulam Smaragdinam Hermetis, & Gebrum in medicina tertij ordinis, quanquam eam non vno in loco descripserit, propterea quia eius elaboratio pertinet ad capita plura inter se distincta. Nuper etiam Penotus edidit axiomata Riplei, & canones, qui item continent medullam artis. Vsus huius tincturae est ad medicinam, & ad transmutationem, cuius apparatus suo loco describitur: Debet tamen prius praeparari ad ingressum, & multiplicari.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
