# Alchemia Libavii 287

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/287

Quaedam ex quibus oleum insitum difficilimè elicitur, aut in quibus nullum est, oleo externo imbibuntur, quod virtute eorum alteratum, postea pro oleo earum rerum se gerit, & nominibus eorum appellatur. Solent autem ignita, vel calefacta in oleo oliuarum, vel terebinthi vel lauri, vel alio quouis extingui & macerari, donec legitimam quantitatem combiberint. In omni balsamo porrò est oleum, & licet appellationes permutentur interdum, tamen balsamus tunc potius dicitur, cum consistentia est tenacior & crassior, oleum verò cum est liquidior. TRACT. II. CAPVT XI. De oleo stillatitio per ascensum. Oleum deinde est destillatum, aut secretum. Oleum destillatum est, quod per destillationem extrahitur: idque vel ascensu, vel descensu, siue insitum sit, siue combibitum. Et quidem combibitum omne elicitur destillatione sola. Insitum verò etiam secernitur alijs modis. Olea stillatitia maximè fiunt ex vegetalibus & animalibus: quae si per ascensum fiunt ferè communi possunt confici via, per macerationem in menstruo suo, & destillationem per refrigeria cum cohobijs crebris, si difficulter oleum elicitur. Cauendum autem est, ne menstruum ebulliat in vase & ascendat ad alembicum, &c. Oleum prolicitum à menstruo abstrahitur, & rectificatur insolando vel denuò destillando. Res siccae comminuuntur in puluerem, & plaerumque vncijs tribus affunduntur fontanae 6. lib. vel librae pulueris adijciuntur li. 10. aquae, loco aquae nonnunquam vinum sumitur, quod celerius penetret & resoluat, vt possit exire oleum; & tunc calor moderandus est diligentius, ne vini spir. scandant sine oleo. Alias aqua commodior est. Est & cum aqua stillatitia vel herbae propriae, vel fontana, vel aqua vino mista, & adiecto momento spiritus vini vsurpatur: Stant autem in digestione vsque ad tabem, vel etiam putrefactionem. Quae res humorem coniunctum habent, tunduntur, exprimuntur, inque suo humore macerantur. Pinguia & resinae soluuntur in suo liquore (vino, vini spir. aceto, &c.) additoque silicum puluere destillantur Est & delectus vasorum habendus. Quae tenuis sunt substantiae & facilè oleum fundunt, balneo bulliente destillantur. Alia in arena. Vulgare est ex vesica cuprea cuius tertia pars sit vacua, immediatè per refrigeria & serpentinas multiplici errore & anfractibus repentes, mutata semper frigida cum aqua incaluit, prolectare. Cum stillae non amplius sapiunt rem impositam, cessandum est.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
