# Alchemia Libavii 288

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/288

Quod si flatuosa res est, instrumenta adhibentur ampliora, & alembicus vastus quidem, sed rostri breuioris (quod tamen nonnunquam negligitur.) Subtiles & calidae exigendae sunt per longos processus. Sed in singulis penè classibus vsus notauit aliquid peculiare, & est etiam in singulis varietas operationum, dum vnum elaborari potest vijs plurib. Sunt autem classes sex potissimum. Prima continet res aromaticas: secunda resinosas: tertia herbaceas succulentas & carneas: quarta liquidas: quinta mineralium oleositates: sexta olea composita & balsamos.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
