# Alchemia Libavii 292

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, OL. CIMINI ROM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/292

Destilla, & exit spiritus cum oleo Separa. Aliud oleum album ex nuce mosch. & charyoph. Nucis vel charioph. opt. libram tere, in cucurbita affunde fontanę mens. iij. vini muscatell. boni vnam, tart. calcinati vnc. ij. salis manip. j. lutata cucurbita digere triduo in cinere calente, postea destilla leni igni, donec nihil exeat, ne tamen iustum excedas modum. Alembicum semper refrigera cum linteis madidis, in frigida & expressis. Oleum ab aqua separa. Vel: [S] recipe [/S] spir. vini quinta de stillatione facti ex vino Cretico, impone cinam. vel nucem mosc. tusam aut incisam, ita vt duos digitos vinum exuperet, macera per triduum in balneo, apposito caeco alembico. Effuso vino affunde aliud. Effusiones coniunge, & lentissimo balnei igni spiritum separa, vt ad nouem tactus vna gutta cadat. In fundo est oleum. Euonymus. In herbis (& floribus) aromaticis siccis (quae si aridae non sunt, parumper siccandae sunt, vt teri possint) obseruatur hoc, vt sex librae aquę affundantur vni herbarum, & commacerentur. Loco ipsarum totarum, sumitur extractus succus per spiritum vini factus. Oleum Maioranae, Rorism. & aliorum ita fit: Maiorana tota exiccata, mediocriter tunditur, & in lixiuio ex aqua pluuia triduo maceratur. Adduntur salis gem. tartari vsti an. vnc. ss. fecum vini tria cochlearia, aquae comm. lib. 4. Destillantur. Oleum ellebori fit ex vino infusionis ellebori repetita destillatione, in fundo manente oleo. De radicibus: exemplum est Angelicae ex Tabernaemont. Recipe rad. Angelicae opt. recentis, siccatae libram vnam, incisam minutim, tusamque colloca in vitro, vel figulina forti, affunde fontanę mensuras tres vel quatuor (vel libras sex stillatitiae, seu simplicis, sen herbae angelicae) occlusa diligenter macera per dies sex, destilla per arenam gradatim, & receptaculum benè muni. Cùm exiit aquae mensura, auffer eam, & bene custodi, ne spiritus euanescant. Est aqua angelicae cum oleo. Appone receptaculum aliud, & sesquimensuram prolice: & est item aqua cum oleo. Has aquas sine quiescere, & oleum segregatum abstrahe. Aliàs destillantur eodem processu, qui dictus est de aromatibus per cohobia. Quin & aromata, similiaque ad processum dictum praeparantur, & communiter praecipiunt, vt vesica aerea capax 10. aut 15. mensurarum aqua vel vino, vel mistura horum ad duas tertias impleatur, res crassius tusa infundatur per sex horas, alembico imposito coquantur cum forti ebullitione, spir. aquei & oleosi per cannas refrigeratorias in receptaculum agantur, deinde totum digeratur loco temperato in patinam, vt oleum secedat ab aqua, & argenteo cochleari separetur.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
