# Alchemia Libavii 293

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, DE FLORIBVS AROMATICIS SICCIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/293

DE FLORIBVS AROMATICIS SICCIS. Etsi horum quoque analogia est ad herbas, semina, aromata, &c. tamen peculiares descriptiones extant apud artifices. Et interdum per se soli destillantur cum suo menstruo, interdum adiectis surculis, frondibus, locustis, & aliis similis naturae. OLEVM CROCI. Croci opt. selibra mediocriter tusa oui albo miscetur in pultem, cui additur tartari vsti, salis gemmae ana vnc. semis. & aque mellis q. s. ad in corporandum. Macerantur in arena per triduum. Adiectis spiritus vini tribus vnciis lento igni destillatur in oleum aureum. OL. EX FLORIBVS ROSARVM, ex Guerthaeo. Rosas rubeas in vmbra siccatas pone in cucurbita vitrea, affunde aque stilatitiae earundem vt madeant: digere in balneo per dies duodecim. Apposito alembico per cineres vel arenam, temperato calore elice aquam oleumque vnà. Expone soli donec separentur. Separa per balnei lentissimum calorem. In fundo restabit oleum rubeum. Adhibentur hic nonnunquam cohobia. Ita fit & oleum anthinum, florum citriorum & similium, quod si non bene discernitur ab aqua, insolando secedit. Alius modus ol. rosacei à Ioach. Camerario suppeditatus: Rosae odoratae in ligneo vase contundantur, seruenturque vtcunque compactae tectaeque ad hyemem in vase fictili, sicque benè maceratae stent per semestre, destillentur igni lento, donec exierint duae mensurae in balneo. Has destilla iterum in eodem ad vnam, & tunc porrò ad dimidiam, quam in cucurbita longi colli destilla, & exibit primùm oleum. Fit & aliis modis, de quibus aliâs. OL. SPICAE, LAVENDVLAE, RORISMARINI, &c. Flores hos tusos macera per mensem ad solem bene clauso vase. Adde aquam propriam, vel stillatitiam fontis, aut pluuiam, &c. Destilla, cumque cohobiis si opus est. Exit oleum cum aqua, loca ad solem diu, & paulatim colligitur oleum, quod cùm apparet, semper segrega. Flores spicae macerati etiam vino reddunt oleum. In floribus rorismarini variatio est, vt & in aliis, Guerthaeus eadem via cum rosis destillat. Alij affundunt oleum amygdalarum dulcium, macerant in simo diebus quadraginta, destillant, rectificant apricando, & si empyreuma est, tribus foraminibus paruis perforant membranam vitri. Ficitem oleum rorismarini per segregationem ex aqua eius stillatitia. Segregatio verò per apricationem peragitur, qua conistit. Quidam cucurbitam plenam per trimestre in simo putrefaciunt, destillant postea & insolant, semper segregando id quod purum est, & effundendo in vas peculiare. Alij flosculos per se macerant in vino veteri, & destillant per refrigeratoria, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
