# Alchemia Libavii 295

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, OLEVM EX FRVCTIBVS SICCIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/295

OLEVM EX FRVCTIBVS SICCIS. Etiam hi reuocantur ad praxin aromatum, tametsi variatio sit in aliquibus. Sunt autem fructus sicci, qualis nux cupressi, baccae iuniperi, lauri, hederae, sabinae, &c. Nux cupressi in puluerem redigatur. Maceretur cum aqua betonicae, vel vitium, quae vere effluit ex incisis propaginibus. Oleum separatur. Andern. Oleum tritici & frumenti alius: Triticum decorticatum destilletur in diplomate. Vel: Digere frumentum cum spiritu vini per octiduum, destilla per retortam gradatim, vltimò ignis validus detur. Capiti mortuo redde destillatum tertiò. Rectifica oleum digerendo & destillando. Quercetanus: ad Gangraenam, Cancrum, &c Mesue ita: Triticum excorticatum in vase sublimationis seu destillatorio ponatur, & destilletur oleum. Ol. baccarum iuniperi: Elige nec recentes nimis, quae parum praebent, nec vetustas, quae oleum rancidum exhibent, maturas tamen. Tunde in pultem, affunde fontanam, vt operiantur optimè. Macera per triduum vel quatriduum, destilla ex ahenea vesica per aquam frigidam, vel retortam aheneam stannatam eum serpentinis: ignis initiò sit lentus, post intensior, donec nihil exeat olei. "Receptaculo vtere grandiore, quod capax sit quatuor mensurarum: vbi tantum exiit liquoris, quantum est impositum, igni remoto simul amoue receptaculum, ne contrahat empyreuma. Separa oleum ab aqua." Euonymus, Andernacus. Euchyon tusas macerat per septendium, & destillat primò aquam, postea oleum pallidum, de quo ait, quod sit venenum potu. Quidam in vesicam semiplenam vini fecibus ponunt, & destillant post triduanam macerationem. Aliter: Grana iunip. tusa pone in vase, & digere in terra. Postea exprime, expressum succum destilla in balneo. Licet & sine expressione destillare. In destillato pone alia grana, inhuma per mensem vitro optimè clauso. Destilla lento igni. OL. EX OSSIBVS PER ASCENSVM. Affinis est praxi oleorum ex aromatibus, praesertim autem lignis & corticibus, processus olei comparandi ex ossibus. Ossa enim puluerata irrigantur aqua modica, vel etiam coquuntur, postea destillantur igni luculento per retortam. Oleum foetidum rectificatur affusa aqua calente, & destillatione in cineribus aliquoties repetita. Sic fit oleum ex maxillis equorum ad podagricos dolores. Item ex rasura cranei hominis suspendiosi, quae macerata sit vini spiritu, destillatur autem cum triplici cohobio: spiritus cum oleo digeritur, separaturque. Est autem & propria elaboratio.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
