# Alchemia Libavii 298.1-4

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, 298.1 to 298.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/298.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/298.1

Solet & cum rosacea destillari, sicut & styrax. Modus hic est. Laseri misce rosaceam, macera in arena cum amplo receptaculo, destilla citra festinationem & ignem validum. Lenta flamma exit aqua: itensiore, citra tamen vstionem, oleum. Ignem eo gradu rege, donec feces exiccentur. Hoc modo & styrax liquidus destillatur. Item ol. myrthae, quae confracta miscetur cum dimidio succi ros. & per cineres elicitur primò aqua, pòst intensiore igne oleum. Laudanum coquitur cum aque rosacea, & dimidio ol. amygd. dulci, post destillatur, vel maceratur per medium mensem in vino maluat. aut spir. vini, ignique lento destillatur. Alexius vel cum aque ros. parat, vel rosacea mista subduplo ol. amygd. coquit donec aqua sit absumta, inde destillat. Coquit & Falloppius. Nonnunquam macerantur Laudanum & Benzoin in ol. tartari & quadrupla aqua rosacea, postea destillantur. Caphura soluitur vini spiritu, & destillatur, vel trita miscetur cum triplo figulinae. Fiunt globuli, qui exiccati destillantur lento igni per retortam, vel misce cum duplo argillae, tere, excute per cribrum, & destilla. Alia ratio: Capharam imbibe ol. amygd. dulcium, & digere in balneo octiduano. Extrahe postea essentiam per vini spir. Abiit enim in oleum: ab hoc iterum eum sumit vini spir. Spiritum separa destillando. Fit & in hunc modum: Caphurae libra miscetur cum spir. vini mensura. Digeritur, destillatur in arena tam diu, donec nigrescere incipiat: vinum separatur. Feces forti igni per retortam pelluntur, exitque oleum clarum. De modis per aquam fortem, & acetum stillatitium suo loco sequetur. Notandum quod ad macerationem cum ol. amygd. nonnulli apponant aliquid salis, vt eò citius soluatur. Quidam etiam cum salibus ita praeparant: caphurae [S] y [/S] ij. sal. comm. [S] z [/S] ij. tart. calcinati [S] z [/S] iij. terantur optimè, affundaturque lac (vel ol. amygd.) vt pulmenti instar fiat. Pone in vitream cucurbitam, & macera per triduum. Adde postea vini maluat [S] y [/S] iiij. fecum vini opt. cochlear j. destilla per retortam in arena (in qua & maceratio fieri debet) lento igni: accipies oleum albicans, quod si purius requiris, destilla denuò cum vini spi. quanquam ita euadat debilius. Separari debent spir. & aquae, &c. Oleum succini. Succini libra miscetur cum tribus manip. salis, (vel ad succ.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
