Latin
OLEVM THVRIS, MASTICHIS, OPOPANACIS
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 299-2
Unproofread scanNot analysed yet
OLEVM THVRIS, MASTICHIS, OPOPANACIS, Bdellij, Galbani, Sagapeni, &similium. Haec vel sub humo per deliquium solui solent, vel in aceto, interdum etiam per se in cineribus lento igni destillari. Si soluuntur, purificantur per filtrum ante destillationem. Quidam macerant vino, vel eius spiritu. Omninò penè idem modus est omnium, nisi quod diuersis magistris alius atque alius seu notus fuit, seu certo consilio plus placuit. Itaque &succinum, laser, caphura, cum praedictis etiam huc referri possunt. Facilè autem eiusmodi gummata exundant.