# Alchemia Libavii 301

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, OLEVM SVLPHVRIS, PICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/301

OLEVM SVLPHVRIS, PICIS, Tartari, &c. Sulphur ter sublimatum in vitro perfunditur spiritu terebinthinae, quantus satis ad soluendum. Stent in calore leni quousque colorentur vt sanguis. Affunde optimum vini spiritum ad tres digitos. Relinque donec spiritus vini tingatur. Effunde refuso alio, & extrahe tincturam totam. Spiritum destilla in balneo: quo extracto, muta receptaculum, & igni intensiore exibit oleum sulphuris rubicundum non foetens. Penotus à Portu. (Mera tamen tinctura est, si extracto spiritu vini, oleum in fundo sinitur, quanquam etiam non admodum differat si educatur, nisi subtilitate essentiae. Vocat autem is autor talem tincturam Balsamum sulphuris simplicem. Quod dicitur de oleo rubicundo, sciendum id primum, cum aliqua pars spiritus subtracta est, in fundo cucurbitae apparere, modò innatans vino reliquo, modò subsidens. Cum incipit ascendere, quod fit igne paulò intensiore citrinum ac lucidum est, instar olei è succino falerno, odoris non ingrati; & ille modus certus, facilis ac tutus est prae reliquis obscuris & operosis.) Aliter: Sulphuris libra infunditur ter aceto. Siccatum pulueratur. Puluis circulatur cum vini spiritu. Destillatur igni balnei, idque ter repetitur. Loco vini spiritus aquam roris sumere potes. Pulueris tandem librae misce vnciam spiritus terebinthinae. Macera donec colorentur in vitro forti. Affunde postea vini spiritum, & extrahe tincturam per triduum vino mutato subinde. Destilla tandem tincturam, & spiritus exibit prior. Auctiore igni excipies oleum rubeum mutato receptaculo. Fincelius. Porta tincturam colligit per aquam salis tartari, & coagulat eam digestione in oleum, non differt à tinctura. (Plurimi modi passim inueniuntur de oleo sulphuris faciendo. Quidam per se destillant igni valido; quidam lenissimo. Alij addunt praeparatum salem petrae, vel calcem tartari. Interdum affunditur ei spiritus vini, & aliquoties incenditur restinguiturque (iniecta arena) post destillatur vt oleum philosophorum, & datur intra corpus. Nonnulli extrahunt essentiam per acetum radicatum, & salem tartari. Extractam destillant per alembicum. Euchyon coquit in vrina, pueri, donec consumatur ea, postea destillat per gradus, in fine valido igni elicit oleum rubicundum. Alexius coquit ex oleo communi in massam Epaticam, quam destillat ad vlcera. Nonnuli reuerberant, reuerberatum macerant aceto. Destillant per alembicum. Destillatum in fimo digerunt. Acetum diuaporant. Oleum circulant in simo, vel destilant per retortam.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
