Latin
TRACT. II. CAPVT XV
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 306
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAPVT XV. De oleis ascensorijs ex liquidis, hoc est, melle, vrina, vino, aceto, sanguine, lacte, &c. Haec solent digeri in fimo, postea coqui ad consistentiam crassiorem, (quanquam &possint antè coagulari). Huic affunditur aqua roris, vel vini spiritus, vel alius liquor competens. Digestione peracta instituitur destillatio. Quae flatulenta &viscida sunt, adiecto sale &silicibus elaborantur. Cauendum ne ebulliant vltra ahenum vel vesicam in qua destillantur. Oleum mellis. Mel digere in fimo per mensem. Misce cum momente salis &puluere silicum. Pone in matulam destillatoriam, lati sed breuis colli. Orificio appone stuppam, vt inter mel &eam intersit spacium duorum digitorum. De stilla igni cauto. Exit aqua clara acida primum, post colorata quam seorsim cape, estque oleum ad vulnera &podagram vtile. (Solet &fauus in fimo poni per mensem, &cera segregata, niger succus mistis silicibus destillari, exeunte primò aqua acri, post oleo rubeo, quod insolando est rectificandum. Quidam mel in fictili vitrato sub terra locant, donec aquam reddat. Hanc effundunt in vas aliud, &reliquas iterum inhumant, &aquam colligunt, donec totum in aquam abierit. Hanc destillant, &oleum separant. Alij vas continens mel inhumant ad altitudinem mellis. Extantem partem luto crustant &minuunt, dato igni circulari destillant sine ebullitione.) Oleum aceti. Destillat ex aceto phlegma primum. Sequitur liquor acer; &tandem color crassus pinguis, quod est oleum, &rectificatur destillatione repetita. (Efecibus aceti post elicitam aquam repetitis digestionibus &destillationibus per refusum phlegma, item elicitur oleum ad maligna vlcera efficax. Alij caput mortuum destillati aceti vrgent vehementi igni per retortam. Andernacus destillat ad spissitudinem mellis. Reddito phlegmate in cella locat ad crystallos producendos, quos destillat vt chalcanthum, &sic oleum elicit. Alij dicunt, oleum aceti esse id quod in destillatione exit vltimo igni, crassum, pallidum &pinguedine inficiens manus, &c.) Oleum vini. Digeruntur in pelicano aliquot librae vini generosi per suum mensem (30. vel 60. dierum) donec pingue quid innatare deprehendatur. Hoc separatur (vel penna vel) lentissimo igni per alembicum; &digeritur per se. Libra dicitur praebere scrupulum. (Potest &destillari vinum ad modum aceti facta putrefactione. Aliter in hunc modum: Vinum optimum in cucurbitam amplam vsque ad vnam tertiam vacuam infunde, &apposito alembico per balneum destilla quantum poterit: postea per cineres, &iterum per arenam omissis fecibus.