Latin
CAPVT XVII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. De deliquio in aëre. Deliquium est liquatio concreti, quae fit insinuante se humiditate externa, &siccitatem resoluente, vt fluat. Ita resolutum quod est, liquor vocatur, &consistentiam habet aqueam. (Quanquam enim &lapides calcarij dissipentur ab humiditate aërea vel aquea; tamen hoc nec liquatio est, nec liquor quod inde existit appellatur.) Nonnunquam autem totum coagulatum ita deliquescit; nonnunquam saltem quod in eo est solubile, in humore: &tunc seruit haec operatio pro abstractione, seu segregatione aliqua. Reducitur liquor per abstractionem humiditatis quae est ingressa, diuaporatione, aut quauis alia ratione, maximè coagulatione. Deliquium est duplex; vaporosum, &embapticum. Deliquium vaporosum est cum res in subtilem puluerem redacta aëri vapido exponitur, &humescendo in liquorem soluitur. Ille verò aër vapidus modò calidior est modò frigidior, qualis est subterraneorum irriguorum, &res soluenda, nisi per se sit apta, ad salis potissimum, vel similium naturam elaborando adducitur, quod fit maxime calcinando, aut ad eam siccitatem redigendo, quae humiditatem externam auide combibat, &diffluat promptè. Necesse enim est tenacem compagem solui, &friabilitatem quandam salis induci. Administratio huius deliquij est multiplex.