# Alchemia Libavii 31-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/31-2

CAPVT XVII. De deliquio in aëre. Deliquium est liquatio concreti, quae fit insinuante se humiditate externa, & siccitatem resoluente, vt fluat. Ita resolutum quod est, liquor vocatur, & consistentiam habet aqueam. (Quanquam enim & lapides calcarij dissipentur ab humiditate aërea vel aquea; tamen hoc nec liquatio est, nec liquor quod inde existit appellatur.) Nonnunquam autem totum coagulatum ita deliquescit; nonnunquam saltem quod in eo est solubile, in humore: & tunc seruit haec operatio pro abstractione, seu segregatione aliqua. Reducitur liquor per abstractionem humiditatis quae est ingressa, diuaporatione, aut quauis alia ratione, maximè coagulatione. Deliquium est duplex; vaporosum, & embapticum. Deliquium vaporosum est cum res in subtilem puluerem redacta aëri vapido exponitur, & humescendo in liquorem soluitur. Ille verò aër vapidus modò calidior est modò frigidior, qualis est subterraneorum irriguorum, & res soluenda, nisi per se sit apta, ad salis potissimum, vel similium naturam elaborando adducitur, quod fit maxime calcinando, aut ad eam siccitatem redigendo, quae humiditatem externam auide combibat, & diffluat promptè. Necesse enim est tenacem compagem solui, & friabilitatem quandam salis induci. Administratio huius deliquij est multiplex.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
