Latin
AD MORPHEAM EX PARACELSO
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 317
Unproofread scanNot analysed yet
OLEVM MINERALE AVREVM. Hydrargyri sublimati sesquilibram, salis ammonij per tartarum praeparati selibram. Sublima tertiò à fecibus suis. Quartò per se eatenus donec non eleuentur amplius. Refrigeratum tere. Tritum imbibe aqua sal. amm. &aqua albuminum. Sicca. Tere iterum &imbibe, idque repere decies. Solue in marmore. Adde solis foliati &lunae binas drachmas. Digere in balneo. Destilla oleum per gradus, in retorta. OLEVM ANTIMONII COMPOS. Stibij triens, mercurij sublimati quadrans, misti destillantur per retortam. Aqua exiens negligitur. Oleum quod sequitur, seruatur, cuius duas vel tres guttas in aurum fusum inijcias ad id digerendum &c. (Hoc oleum quidem denuò destillant, destillatum praecipitant cum frigida, puluerem praebent ad purgandum; sed est res periculi plena.) Eiusmodi misturae sunt infinitae. Ex dictis exemplis quisque sibi proponere poterit ad imitandum quod volet. Cognata oleis compositis sunt &imbibita, commacerata, concoctave, quae postea per retortam potissimum eliciuntur. Ita fit oleum talci, laterum quod Philosophorum appellant, marcasitarum, scobium metallicorum, titionum seu prunarum, ossium, &c. Olea que imbibuntur sunt oliuarum, laurinum, terebinthinum, castorij, rorismarini, &c. Et omnia vulgatia decoctione, infusione, expressione facta, &c.