# Alchemia Libavii 32

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/32

Nam interdum quod deliquescere in aere volumus, tabulae marmoreae crenis suis distinctae, seu lacunis corrivatis sulcarae: aut imbricibus lęuibus, vitreisque aut cucurbitae angusti oris imponimus, eaque, instrumenta eo locamus situ, vt ex superiore parte, biposita res est, in decliuia ad vnum exitum liquor decurrat, & excipiatur admoto vasculo: quod si cum segregatione simul est, destillatio etiam per tabulam nuncupatur. Plaerumque verò hoc fit in cellis humidis, aut cryptis vapidis. Interdum materia includitur vasculis, & suspenditur alicubi ad vaporem, seu in puteo, seu cryptis & scrobibus, seu balneo roris. Et hic modus adhibetur cum deliquescere totam volumus, quanquam distingui id vasculum possit diuersitate regionum. Debet autem liquor tunc in eo contineri. Nonnunquam vasculum eiusmodi in arenis cryptarum disponitur, vel sepeliter in simo tepido, vel scrobe terrae humidae, idque tunc maximè cum longo tempore opus est ad liquescendum: & occlusum esse tunc, satisque firmum oportet esse vasculum, quale foret exvitro, vel figulina densa, &c. Si in pureos aquarum demittere volumus, vel per funem id fiat qui sustineat fiscellam cum vase, & penè attingat aquam, ita tamen vt laesio ab haurientibus caueatur: vel in pariete iuxta aquam loculamentum excidatur, in quo reponatur vasculum, obseruato crescentis aquae spacio. Ad vaporem balnei, scrobium, &c. Etiam vesica bubula, vel olla vtimur. Ad dispositionem in arenae cumulis vsitatum est acetabula; dimidiaque ouorum induratorum segmenta vitellis remotis adhibere: & haec relinquuntur aperta. Cum aliquid delicuit, exhauritur humor, & materia renouatur. Aliqui vtriusque segmenti caua explent, & mutuò applicant colligantque, & ita sinunt in vase vitreo. Pro albumine in aliquibus excauatae radices raparum vel raphani, & similium, vtiliter inseruiunt. Cauitati enim immissa materia salsa facilè colliquescit. Saepius autem etiam liquor non in eodem subsistit vasculo, sed decurrit, destillatve in aliud subiectum. Et tunc modo albi ouorum segmenta tribus locis filo traiecta, inque aliqua parte infra perforata suspendimus ad vaporem cellae, subiectoque infundibulo & excipulo colligimus liquorem. Ita verò suspendenda sunt vt ea parte vbi materia locatur, sint altiora, fiatque de fluxus ad foramen. Hoc ipsum etiam potest procurari per vtrumque segmentum intus materia posita, coniunctum, & in commissuram parumper hiantem inclinatum, vt inde decurrat in vas suum. Aliàs vsurpatur manica Hippocratis, vel è lino globosus sacculus, vel cruda futis: nonnunquam linteum super olla expansum idem praestat: vel cucurbita pertusa, olla perforata, cribrum angustum, craticulae ligneae, & omninò pro materiae ratione varietas magna est. Sic fit cuculus ex charta emporetica, qui locatur super infundibulo in excipulum immisso, idque potissimum si liquor est acutus seu acris. Pinguis enim non penetrat. Inuersae quoque cucurbitae praemuniuntur linteo raro, vel pergamenta perforata, per quae liquor percolatur. Si liquorem simul alteratum cupimus tinctumque, seu odore vel alia qualitate; rem liquandam exponimus decocto herbarum conuenientium, vel musto seruescenti & similibus.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
