# Alchemia Libavii 321

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAPVT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/321

TRACT. II. CAPVT XIX. De oleis expressis è manifesto. Oleum secretum sequitur, quod quouis alio modo secernendo extrahitur (quam destillatione.) Est autem extractio haec vt facilior, ita rudior, & plaerumque secreta olea etiam destillatione elaborantur. Olea secreta aut expressitia sunt, & excoctia; aut soluta & fixa. Oleum expressitium est, quod è rebus comminutis sub prelo exprimitur. Hoc si est in manifesto ex comminutis facilè exit; si difficulter fluit, res tusae asperguntur aliquo liquore, vel in eo macerantur, & postea in sartagine calefiunt, impositaque filtro per prelum calefactum vrgentur. Liquor autem alienus post expressionem segregatur denuò. Adest tamen aliquibus propria humiditas, vt non sit opus menstruo externo. Quaedam praebent spissamentum cum oleo liquido. Separantur per sedimentum & transfusionem crebram, quo amurca secedat: potest tamen & destillatione procurari segregatio. Oleum ita in manifesto habent & exhibent semina, fructusque pingues potissimum, vt amygdalae dulces & amarae, nuclei Persici, & quaecunque his sunt similia. Postea nuces, vt moschata, iuglans, auellana, &c. Quibus affines sunt fructus quidam, vt anacardia, nux Indica, &c. Quae intra se segregant humorem oleosum. Inde sunt semina melonum, cucurbitae, cucumeris, nuclei pinei, & his cognata. Postea sinapi, semen lini, rapae, papaueris, hyoscyami, &c. Ex quibus oleum vel per se exprimitur, vel alteratum aromatibus, floribus & similibus, vnde nonnunquam ipsa olea etiam nomen accipiunt. De seminibus ita generaliter praecipit Porta: Semina repurgentur, detractisque pelliculis in marmoreo mortario ligneo pistillo diligenter contundantur. Postea vini rore leniter irrorentur, in lebetem plumbatum lati oris relata igni subferuefiant, & lignea rudicula versentur: donec pingue quid redolere inceperint. Ignem subtrahe & duas ferreas laminas digitum crassas pedem, longas, & ex altera parte planas leuigatasque, igni calefacito, vt digitus contactum ferat, vel frigida aspersa parumper strepent. Intra has laminas offam oleosam linteo madefacto inclusam torcularique adaptatam exprime. Oleum excipe.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
