# Alchemia Libavii 323

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, OLEA EXPRESSITIA ALTERATA ODORIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/323

OLEA EXPRESSITIA ALTERATA ODORIBVS. Caeterum quae expressione fiunt, etiam alterari solent odoribus aromaticis, praesertim autem amygdalinum & oliuarum. Modi sunt varij, in quibus excellit maceratio per mutua strata ante expressionem, postea infusiones, incoctiones, vaporationes, &c. Si itaque amygdalinum odoratum requiris, repurgatas amygdalas & incisas in senas vel octonas partes, in pyxide plumbea sterne vicissim more cementi cum moscho, ambare, zibetha, iasinines floribus, rosa, floribus arantiorum, & similibus. Stent clausa per sex dies, postea exprimantur. Bapt. Porta. Expresso oleo etiam solet imponi moschus, & similia, & apricari in phiola per dies viginti optimè clausa. Per commacerationem & infusionem in liquore fieri potest, si oleum amygdalinum cum odoratis gummatibus teratur, macereturque in balneo per mensem, postea exprimatur (vel etiam destilletur per retortam). Nonnunquam antequam sternantur amygdalae cum floribus, parum torrentur. Ita concinnatur etiam oleum ex seminibus arantiorum, melonum, citriorum, &c. Vicissim scilicet sternendo ea cum floribus arantiorum, & vbi in maceratione flores exoleuerunt, mutantur nouis, quoad satis placet odor. Inde fit expressio. Alexius, Cardanus, Porta, &c. OLEA EXPRESSITIA AROMATISATA. Chariophylli Indici triti infunduntur aqua rosacea, & maceratio fit donec vires ex chariophyllis in aquam secesserint. Si placet, infunduntur noui quoad satis. In hac aqua amygdalae dulces purgatae & incisae macerantur donec mollescant optimè, extractae siccantur, siccatae (ad solem scilicet) immerguntur iterum & macerantur, post siccantur, & hic labor quinquies vel sexies repetitur, tandem exprimitur oleum. Alexius, Euonymus, & alij. Hoc modo potest oleum etiam ex gummatibus parari, item ex styrace liquido, moscho, cinamomo, mace pipere, nuce moschata, &c. Alius modus est, si cinamomum misceatur cum expresso oleo in pultis formam, quae vase bene obturato in loco tepido diebus duodecim maceretur, pòst exprimatur fortiter. Et tunc etiam oleum cinamomi nuncupant. Oleum omphacinum plerumque alteratur herbis floribusque frigidis per infusionem crebram & expressionem. Huc referri possunt olea composita & simplicia omnia, quae fiunt infusione & expressione. Ita & ol. sulphuris quoddam. Coquitur enim sulphur ex oleo per triduum, coctione peracta additur tantundem olei tartari, iterumque coquitur triduo, post separatur. Porrò peculiariter elaboratur oleum vitellorum, & nucis mosch. cum similibus. Eorum descriptiones sunt huiusmodi.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
