Latin
OLEVM SVLPHVRIS EXPRESSVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 326
Unproofread scanNot analysed yet
Tusi enim hi flores in vitro apricantur, donec in oleum sint resoluti, postea exprimuntur per linteum. Sic &oleum Hypericinum ex floribus efficitur, quod item inhumando ad tempus aliquod temperatur. Oleum florum rorismarini. Pone flores tusos in vase angusti colli in fimo, imple verò ad medias: in fimo obstructo vase maneant per mensem, vel donec in aquam abeant. Aquam hanc colando segrega, &ad solem apricando cogitur in oleum, quod in aquam coniectum fundum petit (vt balsamus &oleum chariophyllorum, &c.) . Potes &guttum floribus implere, &per mensem in arena locare, donec in aquam abeant, quae exprimitur, &insolatur vt antè. Oleum mumiae ex Quercetano. Mumiam è cadauere recente incisam minutim perfunde oleo oliuarum, digere per mensem in vitro clauso vt soluatur tabe. Aperto vase (caue tibi à foetore) transfunde in vitream cucurbitam, &colloca in balneo sine operculo vt exhalet foetor. Cùm non foetet amplius, estque dissoluta caro, exprime per colum in vas aliud, digere donec abeat in oleum crassum fuscum, huic affunde vini spiritum, &circula in balneo per dies viginti, separato spiritu restat oleum ad venenatos &pestilentes affectus. Huius loci sunt omnia olea, quae in magisteriis occultae qualitatis simul alterantur. Hic autem post macerationem exprimuntur, vt suum succum vnà deponant, vt oleum scorpionum, cantharorum, seu vermium Maij qui vini sunt in oleum coniiciendi, ita vt flauum succum non amiserint, &c. Eo pacto Chymici etiam olea frigida faciunt, &alia, veluti rosaceum, &chamaemelinum, &c. cydoniorum, myrtillorum. Omphacino praeparato cum aqua ipsarum herbarum (eluitur crebrò, &purificatur in balneo, donec nullas deponat feces) infunde herbas tusas, &adiecto vini spiritu macera in balneo, exprime, &nouas herbas infunde, procedeque vt antè. In huius omphacini libra infunde rosarum rubearum tusarum in marmore tritarum sesquilibram, putrefac in fimo, vitro clauso per dies duodecim, exprime, &infunde nouas. Ad chamaemelum sumitur oleum dulce &c. Vel oleum omphacinum, aquam rosaceam, &parum spiritus vini, digere in balneo, postea inijce tusas rosas, macera, exprime, repete infusiones) quod aqueum inest, diuaporetur, vel abstralatur destillando, &c. Oleum lumbricorum. Lumbrici purgati tunduntur, &insolantur in vitro, donec in oleum abeant. Ita agitur cum carnibus recentibus, ranis, aliisque: oleum colando separatur.