Latin
TRACT. II. CAP. XXI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 327-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAP. XXI. De oleis per elixationem extractis. Oleum excoctum est, uod coquendo extrahitur. Id autem vel per elixationem in humore fit, aut per siccam flammam. Olea elixata parantur rebus quassatis tusisue, in liquore, (aqua, vino, vini spiritu, aceto, lixiuio, aqua forti, &c.) ad ignem in vase competente ebullientibus, quod dum sit, oleum prouocatum aquae innatat, &sublimatur, vnde per pennam aliudue instrumentum abstrahitur, aut depletur. Ita plaerumque fiunt olea ex baccis, lignis pinguibus, resinis, &c. Quin &axungiis, &similibus: ex quibus nonnulla praeter depletionem etiam colatura &expressione egent. BALSAMVS. Surculi Balsami conquantur aqua. Balsamus depleatur: eodem modo fit &balsamus Hispaniolae, cùm fructus &surculi pingues goacomacis aqua coquuntur. Ita &oleum pomorum momordicae. Cardanus. Oleum lauri, fit ex baccis &corticibus aqua coctis, &prouocatur verbere manuum. Cremor colligitur in cornua. Dioscorides, Pallad. Porta, &c. Coquuntur etiam in oleo. Oleum nucis mosch. coctitium. Nuces fractae coquuntur ex vino, vel vini spiritu: oleum separatur. Accuratius: Graues nuces mosch. fractae infunduntur in maluatico per octiduum deinde coquuntur in balneo per horas tres, innatans oleum separatur. Oleum lentiscinum ex Palladio. Grana in cumulos congesta flaccescant, impleantur eius sportae, adiecta calida calcentur, vel in cortinis elixentur: calcata vel elixata exprimantur: ex humore qui defluit, oleum innatans colligitur, vel etiam statim ex aheno auffertur. Calida affundenda saepe est. Coquantur in aheno ex aqua, sufficienter cocta sinantur refrigerari, oleum aufferatur, reliquiae tundantur, &coquantur denuò, oleum denuò abstrahatur. Matthiolus coquit aqua donec hiscant, &oleum exprimit: &sic simul est elixatum &expressum. Oleum Ricininum: Maturi ricini torreantur ad solem, donec flaccescant: instrati cratibus insolentur iterum dum cortex decidat. Caro collecta tunditur in mortario diligenter. Coquitur ex aqua in lebete stannato: vbi insitum humorem reddidit, igni subtracto, pinguedo colligitur. Dioscor.