# Alchemia Libavii 329

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. II. CAP. XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/329

Ita si oleum vel spiritum vitrioli, vel oleum piperis aut sulphuris spiritum maceres, &c. Similis enatabit pinguedo, quae abstrahitur cochleari, vel penna. Et quidem innatans vitriolo in aqua decocto pinguedo, vocatur sulphur vitriolatum. Sunt & affinia his vulgata olea, quae fiunt per rerum in oleo infusionem, coctionem, colaturam & expressionem, vel etiam coctionem & colaturam tantum. Plaerumque duplex adhibetur liquor, oleosus & aquosus, seu oleum (veluti oliuarum, vini sesaminum, amygdalarum, &c. ) & aqua vel simplex, vel stillatitia, eaque vel fontis, vel pluuiae, vel alicuius plantae, &c. Item vinum, vini spiritus, succi liquidi, &c. Fit coctio ad absumtionem humiditatis aqueae, vt restet oleum, quod colatur & exprimitur, & postea crebris subsidentiis defecatur ad purum. Oleum florum anethi: Triens florum in libra olei communis per tridnum maceratur, coquitur postea modicè, exprimitur, in expresso fit noua infusio, &c. Oleum rutaceum: Folia & succus rutae coquuntur oleo, id colatur, exprimitur, coquitur iterum ad suam consistentiam. Oleum myrti: Baccae myrti tritae immittuntur in duplum vini, & triplum olei. Coquuntur ad vini consumtionem, colantur cum expressione. Oleum cydoniorum: Caro trita, succus cydoniorum, & oleum commiscentur, insolantur, coquuntur in diplomate, exprimuntur, res permutantur, & fit extractio vt prius. Olea gummatum: Gummi coquuntur in oleo sesamino (vel alio) & vino ad huius consumtionem. Colantur, vel soluta aceto, aut vino coquuntur in oleo, & excolantur. Oleum ex animalibus elixatum. Vulpes, feles, viperae, ranae, lumbrici, catuli, &c. Coquuntur in oleo ad tertias. In oleo lumbricorum adiicitur vinum. Sic Alexius conficit oleum ex cane ruffo: sic Matthiolus oleum suum scorpionum, &c. Faciunt itaque huc & compositiones. Ita oleum sulphuris compositum quoddam est: Sulphuris citrini, terebinthinae anatres vnciae, olei ros. libra, vini quadrans, coque ad vini consumtionem, & cola. Omninò fit in extractione horum oleorum, quod in hydrargyro metallico: simile enim cum simili extractum, separari amplius nequit. Nihilominus autem vsus etiam haec comprobauit.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
